Druckschrift 
De Nvptiis Inclyti Regis Poloniae Sigismvndi Avgvsti, Et Eyssae Cęsaris Ferdinandi filię, carmen Georgij Sabini, continens pręcipuas omnium Polonicorum Regum historias : Ecloga De Gallo ad Ticinum capto, & aliquot elegię, eiusdem Sabini
Einzelbild herunterladen

1

keaN 2r Nrc Potitu keagt

I,

m

1 Tie Se ten porr

Non vt diſſidijs ciuilibus arma mouerent. Exitioq; ſuos marte furente darent:

Sed procul arcentes vt auitis ſedibus hoſtem, Pro patriæ gererent bella ſalute ſuæ.

At modo nulla gerunt niſi bella domeſtica reges Suſtinet ex ducibus prælia nemo foris.

Alter in alterius ſic viſcera ſæuit, vt olim Gens quæ Cadmęo ſemine nata fuit.

Efferus interea graſſatur Turca per orbem, Qui contundendus fulmine martis erat:

Templa prophanatis& diſijcit impius aris, Stupraq; cum ſæua cæde nefanda facit.

Non ſic acta furit rabie Gangetica tigris, Si qua vel eſt catulis orba leæna ſuis:

Nuper vt ille furens, violentis ſæuiſt armis: Hic vbi Pannoniam Noricus Iſter adit.

Sepibus infantum ſuffixa cadauera pendent: Vbera matronis enſe reſecta iacent.

Nec tamen e ſummis Buropæ regibus vllum Afficit,& clades hæc miſeranda mouet.

Fœlices animæ noſtro quibus attulit ęuo Funeris extremam mors properata diem:

Ne(eticos metuant arcus, poſſintq; ruentis Excidium patriæ triſte videre ſuæ.

Hæc vbi verba leues iactaui queſtus ad auras: Iamq; petiturus mœnia rurſus eram:

Ecce bifrons, alto delapſus ab æthere, Ianus Aſtitit:ancipiti territus ore fui.

Vtq; tremit ventis agitata paluſtris arundo: Sic mea concuſſit luridus oſſa pauor.

Illi Scy/