Fx quo Danubij gelidum flauentis ad amnèem,
Hic procul a patria ſecee remotus ago. Iam deſiderio me flebilis afficit vxor, Pignore quæ noſtri dicitur orba tori, Triſtibus& lachrymis natam lugere ſepultam: Eius ab vberibus quam fera parca tulit. Ergo vbi roriferæ noctis dimouerit vmbram andida lucifero cras oriente dies, Hoſpita Boiorum diſcedens arua relinquam: Et patriæ repetam dulcia rura meæ. Cæſar inutilibus terat hic conuentibus æuum: Tædia me cogunt longa redire domum. At mihi quem concors animorum gratia iunxit,
Doc§te ſodalitij pars Ludouice mei:
Quẽq;, velut Pyladen Agamemnone natus, amaui: Iamq; dolens triſti corde relinquo: vale. Diuidimur vaſtis terrarum tractibus ambo:
Viuere quam vellem nos propiore loco. Nubifer his longe iacet Appenmnus aboris,
Sub gelidis cuius natus es ipſe iugis: Aemilioq; nimis diſtat procul Odera Rheno:
Odera flauentes accolo cuius aquas.
Forte Lycaoniam nunquam rediturus ad arcton,
Conſpities oculis lumina noſtra tuis.
Ecquid enim veteri regnata Tuiſtone tellus,
Huc retrahat gelidã te quod ab arcton, habet? Non, vt in Italia, cultis hic myrtus in hortis, Non citrio fragrans ſpirat odore nemus. Frondea creſcenti tentoria ſurgere buxo,
Eq; maris nuſquam rore theatra vides, C erea
Nec Sedt I Ante 1 Dſen V Redd 1 Incid
Qui Auſ


