Ac tantis opibus tantis& honoribus ipſos, Auxit:iuſtitiæ quo ſint legumq; miniſtri, Attenti& caueant, ne turpi cedat honeſtum: Neue relaxentur ſcelerato frena furori. Clemens eſſe bonis debes& ſontibus atrox: Aequat.n. ſuperis animi clementia reges. Ardua magnarum ſiquando negotia rerum Sunttractanda, viris prudentibus vtere: ne quid Inconſultus agas.nec te dulcedine captum Fallat& illecebris ad inertem blanda voluptas Deſidiam, mollis traducat& ocia vitæ. Acres namq; tibi populos fortuna regendos Commilit, cœlo quos frigida deſpicit arctos: Daratoſqʒ gelu quos martius excitat ardor. Non ignaua ferunt hi deſidis ocia regis. Adde quod effrenis es gentibus vndiq; ſeptus: Hinc Scythiæ Nomades tibi bella minant᷑,& illinc HDſtis ab infeſto Mahometicus imminet Iſtro: Sæuaq; molitur violentus prælia Moſcus. Ipſe tot indomitis populis es præda futurus, Si tua torpuerint ignauo pectora luxu. Srrenuus ergo geras animum curamq; virilem: Nq; prius virtute putes: hæc regna tuetur. urois auaritiæ quoqʒ deteſtabile crimen Effuge:nullus enim reges non odit auaros. ec tamen in cunctos effundas prodigus aurum: Debita munificus virtuti præmia confer. His da largus opes, qui martia ſigna ſecuti Ob patriam duris adiere pericula bellis. Quiq; nouem claris Muſarum dotibus auctin Ingenio
Ingenie Numl- Quæl Plura Teczt Prao Hec
Sict Ted Jic we lung Hæc Iſtula Rexa Inder Omni
Hm
EC DP Ceri
Ac Laſcet Ialubr (daam EiL I bi⸗ Ce


