6
7
11 Deliberis agnoſcendis. num, fuit præfixusà Deo, concludendum uideturillud idem iudicium, quod fit de abortu fœ- tus animati, de abortu quoque inanimati fœtus fieri debere abſq; ullo diſcrimine. id quod aper rius in ſequenti confirmab itur argumento. Dico igitur ſimiliter etiam ſcdm huius diſtinctionis membrum alia ratione oppugnari poſſe. Nam ille, qui dat cauſam t abortioni fœtus animati, jure homicida nuncupari non poteſt: quia homo non dicitur eſſe, qui non eſt natus. l. penul. C. de poſth. hæred. inſtit.& quamuis ſit homo in ſpe, non tamen eſt homo re ipſa,& minus eſt ali quid eſſe in ſpe, quàm in re. l. minus. ff. de regul. iur. ideò delictum hoc, tanquam minus non eſt poœna ordinaria puniendum, ſiquidem pœna cùm ipſo crimiae eſt metienda. c. ſicut dignum, de homic.& ſi propter ſpem futuri hominis homicidium committeretur, hoc idem etiam in fœtu inanimato concedere oporteret: nam& jpſe homo eſt in ſpe probabili vt prędictum eſt, & in ſpe magis proxima ad animam ſuſcipiendam, quaàm ſit fœtus poſtquàm eſt animatus ad natiuitatem.& quàmuis iſta ſpes ſit paulò proximior ad aſſumendam humanitatem, quam il- la, quid refert? habent enim ſe hæc duæ ſpes, vt excedentia,& exceſſa, vt habetur apud Pau- lum Grillandum in tract. de ſortilegi)s, quæſt. 14. vbi ex relatione peritorum declarat, quomo- do fœtus t formetur in uentre matris,& quomodo augeatur,& quid propter abortum opere- tur, ut fœtus inanimatus non efficiatur animatus,& conſequenter naſcatur. Proinde deberet eſſe homicidij reus, ac ſi fetum iam animatum interfeciſſet, quia, quicquid eſt cauſa cauſæ, eſt cauſa cauſati.I. manumiſsiones. ff. de iuſt.& iur.& hoc uidetur probari in I. Cicero, in princip. ff. de pœn. vbi mulier, t quæ accepta pecunia partum abegit, punitur pœna capitis. neque diſtin- guitur, fœtus ſit ne animatus, an non. id quod fieri non deberet etiam ſi pecunia interuenerit, niſi homicidium in ſpe fuerit perpetratum in utroque caſu. ſed hoc, in caſu iſto ĩuris interpre- tes non concedunt, igitur neque in caſu fœtus animati eſt admittendum. Alioqui nimis repre- henſibile uideretur, ſi inter iſtos caſus, in quibus tam modica eſt differentia, vt non diſtent niſi in pauldò uiciniori,& paulò remotiori ſpe ad futuram natiuitatem, tanta in imponenda pœna eſſet diſparitas, vt in uno eorum delinquens tanquam homicida ultimo ſupplicio ſubijciatur,
8& in alio non. Lex f enim nunquaàm eſt intelligenda, vt à ſapiente redargui poſsit.. Saluius
Ariſto. ff, de legat. præſtan. Cum iraque ille, qui dat cauſam abortui fœrtus animati, propriè ho- micida dici non poſsit, quia ille, qui non eſt natus, uerè homo non appellatur, igitur in materia pœnali, quæreſtringibilis eſt, non debet pœna ordinaria condemnari. contr. Bar. hic. Conſtat igitur ex ijs, diſtinctionem hanc in qualibet parte non ſine aliqua difficultate ſuſtineri poſſe,
9 tamen omnes uidentur ad eam accedere. et prædicta faciunt ad ſtatutumt pœnam mortis im-
ponens pro homicidio, vtrum procedat in dante cauſam abortioni? de qua re uide Butrig.in l.
en. C. de ſicar.& Salic. in l. quoniam multa facinora. C. ad leg. luli. de ui publ.& in caſu iſto po- tiſsimum amplectenda eſſe uideretur prædicta ſententia, quia quòd ſpes pro ueritate habea- tur, hoc ab extenſiua prouenit interpretatione; ided in ſtatutis locum habere nõ poteſt, ut ait Bar. in l. Gallus. S. videndum, in f..ff. ꝗe liber.& poſthu. ad quem alij acceſſerunt. id quod maxi-
10 moè eſt attendendum, vbi ſtatuta ſunt pœnalia. Et qua pœna ſit punienda mulier, t quæ fecit ab-
ortum,& quidſi id fecit hortatu matris cauſa tuendi honoris, vide apud Dec. in conſi. 535. et quomodo puniri debeat præbens, vel ſumens poculum abortionis, quãdo ſecuta non fuit ab- ortio, vide Barb. in conſi. 3 3. in 2. uolu.& de hac re, ac etiam de exhibente pocula amatoria,& huiuſmodi genus alia, vide omninò Paulum Grillandum in d. tracta. de ſortilegijs, quæſt. 12.& 13. et hic incidenter nolo reticere, eum, qui præbet pocula amatoria, hæreticum dici non poſ- ſe; quia inuocat dæmones ad tentandam pudicitiam mulieris. id quod eſt proprium ĩpſorum dæmonum. alioqui uerò eſſet, ſi aliquis dæmones inuocaret ad prædicenda ca, quæ futura ſunt; quia tunc tribueret creaturæ, quod proprium eſt ipſius creatoris: ita Oldrad. in conſil. 210. incip. Regularis. An autem qui negat alimenta dicatur necare,& alia ad rem hanc, dicam in l. ſequ.& uide glo. in l. nec filium. C. de patr. poteſt. quæ ait, patrem, qui iniuſtè negat filio ali- menta, amittere patriam poteſtatem.
.
Jumma⸗-


