Teil eines Werkes 
Liber Primus (1588)
Einzelbild herunterladen

Dindatus.

Eſa. 1 1.

E PSSTIOELA

tem œconomiæ præfuit. Tertius adhuc ſuperſtes, Steinoiæ Centgtauij officio multis iam annis fungitur. Et quid non antiquiorẽ illam clemẽ- tiam& beneuolentiam præſertim ad parentes meos a veſtris maioribus profectam, commemorem? pater enim meus viginti annos Queſtoris officio in Steinaw olim fungebatur: huius vero frater Fridericus in the- ſaurarij locũ cooptatus fuit: quibus vterq; officijs multis annis præfuit.

Fratia quidem wetus(vt ille ait) ſopita eſt, priſca beneficia obliuioni dantur. Vetuſtas enim, vt omnia alia, ſic grariam uoq;& beneficenti-

am apudingratos& beneficiorum immemores facilè obliterare ſolet⸗

at hæc beneficia in me meoſq́ profecta tanta ſunt, vt nulla vel obliuio,

vel temporis iniuria ea ex animo meo eximere, aut vlla ratione oblite- rare poſlit.

Etquoniam tempus edax rerum, ac nimis inuidioſa vetuſtas o- mnia deſtruunt, ac optima quæuis morte paulatim conſumuntur& obliterantur: nihil mihi prius aut iucundius, quaàm vt ſummailla in me meoſq́; beneficia, pro animi mei voto ad poſteritatis memoriam trãſmittere,& ſic aliquod grati mei animi monumentum poſt me re- linquere poſſim: quo poſteritas etiam intelligat, qua clementia& beni- gnitate, verè heroica Hanoénſis familia, lirerarum ſtudijs deditos,& politiæ Chriſtianæ pro virili inſeruientes, complexa ſit. Vt igitur gratæ ac memoris mentis ſignificationem haud dubiam aliquo qualic unque ſymbolo vobis teſtata facerem.: hunc tractatum DE TESTIBV s, tem- pPore, quod ex ordinariis illis meę functionis laboribus mihi ſupererat, ſine magno labore collegi, eumꝗq́; vobis dedicare volui: vt is tractatus De Teſtibus, grati mei animi erga vos& maiores veſtros, à quib. tot- taq; in me meoſq́; beneficia promanarunt, apud poſteros eriam T E- 8TIS eſſe poſſit. Vos igitur oro, Inclyti& Generofi Comites, vt tam benigno animo, hoc meum munuſculum, meumq; officium accipiatis, & interpretemini: quam a deditiſſimo vobis animo profectum eſt, vobiſq; a me dedicatur:& me quoq; pro ſolita clementia& benigni- tate quam commendatiſſimum vobis, vt ante hac, ita quoq; deinceps habere velitis.

DEVSOPrT.& MA x. qui ingenio, pietate& dotibus vos ad- huc iuuenes egregiè cumulauit: vos quoq; ad nominis diuini gloriam, Eccleſiæ ſuæ propagationem& politiæ Chriſtianæ conſeruationem re- pleat ſpiritu ſapientiæ& intelligentiæ, ſpiritu conſilij& fortitudinis, ſpi- rituſcientiæ& timoris Domini: vt piiſſimis maiorum veſtigijs fideliter

inſiſtentes Deo inſeruire, Eccleſiæ prodeſſe,& Inclyto huic Comitatui

ornamento& emolumento quam diutiſſimè eſſe poſſitis. Quod cle-

menter faxit DEVS pater, per IESVM Chriſtũ, in ſpiritu S. AM EN.

Datum Hanoiæ Anno temporis vltimi I 5 3 8. 4* Februarij: ante quod tempus AN N Oſalutiferi partus, 1 5 8 0, D. PHILPPVS Lypo.