Periodikum 
Abhandlungen der Königlichen Akademie der Wissenschaften in Berlin
Seite
176
Einzelbild herunterladen

pe"al tan; Me. ae re

nu

EEE SEEN SONR. re are.«einen.

176 Ph. Buttmann ki die Wasserorgel etc.

sunt continentes conjunctae Dnigeos cervicibus pertingentesque ad nares, quae sunt in arcula: in quibus asses sunt ex torno subacti et ibi collocati, qui, cum recipit arcula animam, spiritum non patientur obturantes fora- mina rursus redire. Ita cum vecies extolluntur, ancones deduchnt fundos modiolorum ad imum, delphinique, qui sunt in verticulis inclusi, chalan- tes in eos cymbalia replent spatia modiolorum, atque ancones, extollentes fundos intra modiolos vehementi pulsus crebritate et obturantes foramina cymbalis superiora, ara qui est ibi clausus pressionibus coactum in fistulas cogunt, per quas in pnigea concurrit, et per ejus cervicesin arcam: motio- ne vero vectium vehementiore spiritus frequens epitoniorum aperturis influit, et replet anima canales. Itaque cum pinnae manibus tac- tae propellunt et reducunt continenter regulas alternis obturando foramina alternis aperiundo, ex musicis artibus multiplicibus modulorum varietati- bus sonantes excitant voces. Quantum potui niti, ut obscura res per scrip- turam dilucide pronunciaretur contendi: sed haec non est facilis ratio neque omnibus expedita ad intelligendum praeier eos, qui in his generi- bus habent exercitationem. Quod si qui parum intellexerint e scriptis, cum ipsam rem cognoscent, profecto invenient curiose et subtiliter omnia er-

dinata.

Ä » »

er