non desint, qui eum tantummodo fabulosam censeant esse personam, tamen tot prae se fert humanitatis indicia, ut vix possit rationibus sufficientibus dubitari, quin quondam fuerit homo et post mortem denique sit assecutus divinos honores. Quis enim da½bitabit, ubi animadverterit mortalibus ¹) eum esse natum parentibus, propter facinora insania mentis vexatum ²) molestam subüsse servitutem ³) in eaque difficillimos exantlasse labores*³⁴). Quorum, etsi nonnullis, ut plerumque intelliguntur et explicantur, humanae vires per- ficiendis vix pares esse videntur, plurimi tamen ita sunt comparati, ut portento opus non sit, sed si accuratius examinaveris, eos viribus insolitis quidem, at naturalibus esse perfectos, perspicias. Ab Homero ipso inter homines recensetur, qui eo progrediantur audaciae, ut cum ipsis diis pugnare non dubitent5). Et quis nescit, eum modo perquam sensibili ex homine deum esse factum⁰) omnes fere Graecos credidisse? Tantum enim ei inhaerebat humanae naturae, ut igne illud absumendum esset, neque Hercules com- pareret dignus, qui in beatos deorum consessus reciperetur, nisi ejus humanitate ignis vi absumta.
Videtur igitur, ut rem paucis et probabili conjectura aboslvam, Hercules fuisse heros, qui viribus non solitis praeditus a bestis aequales suos periculosisque naturae monstris liberavit liberatosque in meliorem vitae statum induxit et eam ipsam ob causam ab iis in deorum numero est collocatus. Quae si quis minus probabilia habuerit, haec legat, quae adscribere a re non esse alienum duxi:
ex hymn. Homerico in Herc.
IIoA Lty ⁵τς EpPskey drdοστνα o S'dyérn: »y S'èn rrà ev S0 vSεvοςο o
vale ενεναονμνμανQG)
¹) Od. XI, 267. II. XIX, 95, sqq. XIV, 324. Herod. II, 43. Apollod. IV, 5. Lactant. Pentad. c. VII
²) Apollod. II, IV, 12 aα⁵ νυφ m νυν ⁴εσαη α oy Iozε Laxnvat.
²) Apoll. II, IV, 12. Soph. Trach. ed. Wunder. exord. I,§ 1, sqq.
*) Apollod. II, V, 1 sqq. Diod. Sic. I, 12, 25. Pausanias III, 17, 3. V, 10, 9. v, 26, 7.
²) Od. VIII, 225 II. IV, 391. Cf. Clem. Alexandr. Protrept. II, 30: HHazlda Oby 2xd e no« Jyrnrrov oOlSey Avov.
*) Apollod. II, VII, 7: ⁴νοmέõπ⁹ϑ è i⸗ A, Neerar oꝓᷣ v LerA Spovrie orov eie 00A*d Xv,a. Minut. Fel. c. 21 extr.: Hercules ut hominem exuat, Oetaeis ignibus con- crematur.
r) Sophocles Trach. ed. Wunder. exord. 1,§ 3.


