— 17—
modo, sed oculatus testis. Egregii hi erant viri, et pracsertim in grneca lingua docenda excellebat EFeinrichius, Müllerus vero etiam in philosophia, poësi et latinitate. Vix autem coeperant collegae amicissimi ſidelissime coope- rari, cum anno MDCLXVIII Dominica Palmarum IEeinriehius evocato ad inspectionem Rirehheimensem M. Ioanni Frechio pastor succederet Weil. burgensis, invitus fere, manente quidem penes eundem rectoratu, sed ita, ut vix septem amplius per septimanam horas scholasticae informationi im- pendere posset, toto fere laboris scholastici onere in Mällerum recidente, quod fortiter tamen et mascule in duodevigesimum annum, non sine largo discipulorum fructu, sustinuit.
Interim tamen cum anno MDCLXXV, XIII. Cal. Octob. FnrpEnicus, comes Nassovius, scholae amantissimus et litteratorum fautor, qui et anno MDCLVIII. rectoratum academiae IHeidelbergensis magniſicentissime gesse- rat, beata morte e vivis evocaretur et de suscipienda tutela Illustrissimorum Pupillorum lites et subinde aliae atque aliae molestiae in comitatu nasceren- tur, sub quibus onus scholasticum, Muellero potissimum incumbens, premere coepit humeros ejus, et ipse, utpote a jurisprudentia quoque instructissi- mus, causis in foro agendis ordinarie et publice adhiberetur; maluit exone- rari prorsus, quam gravari ulterius onere scholastico. Vivit autem etiam- nune inter nos cum honore vir doctissimus et laboriosissimus, advocatus or- dinarius et fisci'et civitatis nostrae actuarius, in vegeta senecta fere septua- genarius. Et rectoratum quoque dein sibi ex causis praegnantibus saepius petierat WFeinriehius. 9.
Sic ergo, cum illustrissimus comes Jon. Enxzsrus, Nassovius, minoren- nitatis annos et tutelam egressus, cirea finem anni 1694, die 25 Nov. ho- mägio sibiesubditos suos obstrinxisset, proximo post octiduo, d. 2 Decembr., a parochia Nassoviensi, quam post rectoratum Rirchheimensem, et pastora- tum Morschheimensem in comitatu nostro Weilburgensi, gesseram, evoca- vit me nihil minus sperantem, et quodammodo invitum, ad rectoratum Weil- burgensem, cum prorectoratui Idsteinensis scholae floruntissimae ultro et aliquoties oblato animum potius addixissem. Aegre patiebatur ecclesia Nas- soviensis, eripi sibi pustorem suum; sed frustra supplicabat condominis suis,
5


