— 185—
Quocirca prece apud Generosum Burggravium oro Pro me intercedas per sacra perque Deum,
Scilicet ut jussu mox decretoque senatus Pro ligno detur pura moneta mihi.
Pro benefactis his depromam pectore grates, Dum mea vitalis spiritus ossa reget-. Incolumis, sospes, sanus cum conjuge casta Pignoribusque tuis vive valeque diu. Exc. V. Addict. M. Johannes Palthenius.
3.
Amplissimo, solertissimo ac pietate Christiana, virtute et
consilio excultissimo viro, Dn. Joanni Geisio, Inclytae
ac liberae Reipubl. Fridbergensis Consuli prudentissimo,
Patrono et Mecaenati suo, perpetua observantia unice colendo S. P.
Annus ut effluxit, vir praestantissime Consul, Ingressus novus est auxiliante Deo.
Mensibus elapsis sunt orta pericula mille, Sollicitudo, angor, noxia damna, dolor.
Ast ineunte anno surgunt coelo omnia fausta, Pax haec unanimis, gaudia, dona, salus. Quare anni auspicium felix opto, omine laeto,
Prospera sceptra urbis, rura, talenta, lares. Exopto, ut vivas sanus cum conjuge sana Pignoribusque piis secla novena, precor. Quod superest, oro, vir prudentissime, fautor, Ut Ludi patrii iam memor esse velis.
Pro bene factis his persolvam carmine grates, Donec in hoc aliquis corpore sanguis erit. ETEONTIXON.
En noVVs hlC annVs prosper. sInt oMnla faVsta, Aeternae VItae Dona parata probls. (1630)
Excell. et P. V. Deditiss. M. Joannes Palthenius. Sch. patr. M. emeritus.


