DIENM NATALEM LAETISSIMUNI ſue 1 SERENISSIMI ET CLEMENTISSIMI PRINCIPIS FRIDERICI GUILIELMI ELECTORALIS HASSIAE REGCNI POTENTISSINMII CONSORTIS XIII A. CALENDAS SEPTEMBRES PIE AGENDUM EIUSDEM AUCTORITATE AC NONMINE 4 Pruees Harenek, micIr AEN. HEN. LUVDOVICVS FULDNER 1AAeRn Mde H we e: THEOLOGIAE ET PHILOSoPHIAE DocTon. COMNMENTATIO DE OPIHIIIS. PAET. I. — y——OÖ————————BB—-—--— RINTELII MDCCCXXXIV. Historia Ophitarum. Caput I. De origine et auctore Ophitarum. De serpentum cultu apud veteres. (Gaostiei, quorum historiam scribere in animo est. apud Clementem Alexandrinum, Origenem, Gennadium Massiliensem, Sophronium, alios Oqιν; apud Epiphanium, Procopium, Damascenum, Pseudo-Tertullianum, Cyprianum, Hieronymum„OœFtra sive Ophitae; apud Theodoretum utraque nominis forma appellantur. Is praeterea eos Naasenos dictos esse narrat(in quaest. in IV Reg. cap 17 XLIX.), quod vo- cabulum ex IIebraica lingua deducendum est. Philastrius Brixiensis et Augustinus utuntur Serpentinorum appellatione. Illas vero nominis Ophitarum formas, quas Da- naeus in notis ad Augustinum posuit: Ophei et Ophiomorphi, me non memini legere. De Ophitarum origine magna virorum doctorum dissensio est. Ex Nicolaitis ortos esse, Tertullianus atque Augustinus statuerunt. Sed ea sententia iamdudum explosa est. Nam etsi, Epiphanio teste, libros habuerint Jaldabaothis nomine inscriptos: tamen inter eorum placita atque Ophitarum fabulas nulla intercedit co- gnatio. Neo üirmioribus argumentis nititur opinio, quam Irenaeus ac Theodoretus secuti sunt, qui ex Valentini schola originem traxisse Serpentinos arbitrantur. Quamvis enim constet, Valentini discipulos, solo Axionico excepto,(conf. Tertull. adv. Valent. cap. 9) a praeceptoris placitis discessisse, atque suo ingenio excogitata tradidisse decreta: tamen res non habet, quo recte possit defendi. Quod deinde Epiphanius dicit: Oi'Optrae rsς ο†ς⁴σιες eiν‿ςαααν σ˙ν πννꝙτν Niooe, zal Lr. rιιυντmπσ ‿σνmνρν roτν doεœσευν, id eum de origine Ophitarum nihil compertum ha- (¹) 2 buisse ostendit. Denique e Marcionitis natos esse Naasenos, quam sententiam Fabricius ad Philastrium proposuit, falsissimum est.— Auctor Ophitarum Euphrates quidam exstitit. Hoc testatur Origenes libro IV. contra Celsum. Dicit: obroe 0d dνασα ⁴ἀσ τeν ττοειναιμιαισαιιανεον dνε εμρασι σφε 2α Ppuærordrou, d oue dονππσνοο, ν εmνs ταο ⁶†μ, Aαν ος Ʒꝓei, geννονναν dπωιετα OqTHοααν Qϑ☛ρν˙σ, Eoq;pdτν να̈ doννꝙνᷣπσάνꝛ τιν eeσσ⁵εον εννωνQ᷑☛ν5ν 16,/ν. Quis fuerit ille Euphrates, ex alio apud eundem Origenem loco coniici licet. Moeragenes, cuius etiam Plutarchus in Symposio et Philostratus meminit, commen- tariorum quatuor libros de vita Apollonii Tyanensis scripserat. In iis hand igno- biles philosophos ab arte magica Apollonii captos esse, cum ad eum tanquam praestigiatorem accessissent, retulerat; et in his Euphratem. Quam rem narrat Origenes his verbis: G0rAGe eserdoα, rreeν ore 7α †ρᷣμ⁶σωνοι;dοσνπασ⁶ε Eeœν αηνε(magia), ei u, dνυρα⁴α̈ε τ εiαχαρμμε νπαάα MOνσασφυναι τν Amπ⁷wo To Tvανεέόέέιςσ‿ εαέαφςω νQαι †ρμάοσ‿ν emeσομμνπνμονενινιαιιινν ev olg b*Qοσιντινις, dXAd, νιισοσꝙ d—σσν eλόη να νπ us Arro⁴.λυννι αeλ αος e d νε νακς p⁵ιασαꝓsνς ς ττνος Tönra oy eidelSGvr, ey olg, d,* reph EcSgãron denfgαꝓro—. Jam quamyvis Philostratus fidem habendam esse Moerageni neget, dicens, li- bro I, cap. 3: 0ð 7⁴‿ν M oigHarevee re rgogezsreν, 4Ai., y SvyriSéyre ee A-ro⁵λμόιριο rérraga, rol³ d τν τπε τνν ˙ν dνννο⁵ασανσε: tamen quid Origenes censuerit et quem intellexerit Euphratem, ex loco cognoscimus. Namque apparet, intelligendum esse eum Euphratem, quem ex Apollonii historia novimus, cuiusque familiaritate atque amicitia etiam usus est Dio Chryso- stomus. Is fuit Alexandrinus; vixit sub imperatoribus Vespasiano, Domitiano, Nerva, Traiano, Hadriano, atque varias terras peragravit. In Syria, ubi versabatur, eius disciplina usus est Plinius, quum adolescentulus militaret, h. e. tribunus vi- ginti circiter annorum esset tertiae legionis Gallicae, a Vespasiano in illam terram remissae. Conf. Plinii epist. I, X et Gierigius ad h. IJ. Euphratem penitus et domi inspexerat Plinius. Quantum mihi cernere datur, inquit, multa in Euphrate sic eminent et elucent, ut mediocriter quoque doctos advertant et afficiant. Dis- putat subtiliter, graviter, ornate; frequenter etiam Platonicam illam sublimitatem et latitudinem effingit. Sermo est copiosus et varius; dulcis in primis, et qui repugnantes quoque ducat et impellat. Ad hoc, proceritas corporis, decora facies, demissus capillus, ingens et cana barba: quae licet fortnita et inania putentur, illi tamen plurimum venerationis acquirunt. Nullus horror in cultu, nulla tristitia, multum severitatis: reverearis occursum, non reformides. Vitae sanctitas summa, comitas par. Insectatur vitia, non homines: nec castigat errantes, sed emendat. Sequaris monentem attentus et pendens; et persuadere tibi, etiam cum persuase- rit, cupias. Jam vero liberi tres, duo mares, quos diligentissime instituit. Socer Pompeius Julianus etc. Sic laudes Euphratis celebrat Plinius eiusque admiratione 3 captus tenetur. Commendatus erat Vespasiano Euphrates ab Apollonio. Sed ex ea re nata est inimicitia atque simultas inter istos philosophos, si, quae Philostratus enarravit, vera sunt. Dicitur Euphrates apud Domitianum variarum rerum insimu- lasse Apollonium; contra Apollonius Euphratem improbitatis, superbiae, assenta- tionis aliorumque vitiorum coarguit. Eusebius adversus Hieroclem cap. 33 excusat Euphratem, quem dicit sua etiam aetate ab hominibus, philosophiae studiis imbutis, celebrari. Hinc nostro tempore harum rerum scriptores, Eusebii atque in primis Epicteti auctoritate ac laude apud Arrian. diss. III, 15; IV, 3 adducti, incusant iniurias Apollonii atque Philostrati, negantque in vitiis illis atque peccatis Eu- phratem teneri. Hadriani permissu Euphrates, senio confectus, obiit voluntariam mortem, sumta potione venenata. Factum id est Romae, si temporis ratio a Ten- nemanno recte est constituta, anno CXXII p. Ch. n. His disputatis, quaestio oritur gravissmia, an Euphrates, qui a plurimis Stoicae disciplinae addictus fuisse, ab Apollonio vero etiam Epicurum secutus dicitur, Ophitarum auctor exsistere potuerit. Affirmavit Beausobrius; negarunt alii- Producunt negantes Euphratem Peraticum ac Persicum. Peraticus ex Theodoreto nobis innotuit eumque Ophitarum auctorem habet Le Quien ad Damasc. de haeres. Tom I. N. 1 p. 35. Sed qui eius praecepta secuti sunt, ii nominantur Peratae sive Peratici, et prorsus aliam doctrinam, atque ea est, quam Ophitae amplexi sunt, habuerunt. De iis Theodoretus hoc modo disserit(lib. I, XVII): Adelrng è Kagνετιοο ευ IIeOαεν˙ς Eocpgαπσς, d† 0b IIepdετα πη̈ροmõ'εννασασ oν rouντιον dνοιρ ⁵σνε, να mε̃σmσ etαα—σν orεu denpnnsrov. Kal ⁊ εεν½ ονν εεμιμμος, Oi ri np eirHli⁴ν ειμεκeν⁴αμννν, ets drεειιισαι dυων—epl etc. Luphratem Persicum Moshemius perhibuit Ophitarum au- ctorem. Hunc Sophronins in epistola synodica(vid. Harduini coll. act. conc. T. III. Conc. Constantinop. III, p. 1287) commemorat. IIgò κ☚ ℳο†οσεοωσι duy, inquit, drεεααρ⁴αeρεισσον dυτεν dαννανννμυόιι⁊AZwL ενσα, drερ ⁴eμανεειναμαααειο να πποαουνιισιι—αυυιννε, 0od Acrrn ro M* πmρμιαστιννι, eλ³αμ ααρ εαρd ν πνεᷣννμιιαιν. Ardeεα a* αμασσε‿?ενμ —„96 τον ν 211ν à εμαμei— Hle 5„ 20ꝗ KAe— ADéuis b Ka*υοιναυο— EEcpfgdrns 6 IIeHσσσ. Sententiam suam confirmaturus Moshemius ad similitudinem inter Ophitarum fabulam ac Persarum doctrinam intercedentem provocat- At vero maxime probabile est, Euphratem Sophronii ab eo, quem Theodoretus excitavit, non esse diversum. Nolo urgere illud, quod et apud Sophronium paullo ante Ademes Ca- rystius commemoratur, quocum Theodoretus Euphratem Peraticum coniungit; sed id tenendum est, nullum scriptorem aliquid memoriae prodidisse, quo probari pos- set, tres Euphratis nomine viros haereticos exstitisse. Si praeterea iudicium de fide epistolae Sophronii adhibemus eamque et alios errores continere perspici- mus: vocem IIepotzòs in IIeporονds mutandam esse credere possumus. Accedit, quod omnino Moshemii sententia de Ophitarum origine atque auctore non salis sibi constare videtur, quum eos exortos esse ante Christi aetatem in Palaestina statuat, 4 ille Euphrates vero, quem Sophronius devovet diris, seriore tempore vixisse dieendus sit... Ex his intelligitur, Euphratem Persicum errore ac vitio Sophronii inductum esse; Euphratem Peraticum exstitisse alius scholae auctorem, ab Ophitarum secta bene distinguendae, Peratarum dico, quorum etiam Clemens Alexandrinus Stromat. VII p. 765 ed. Sylb. meminit, eos eƷ τν rörxov nomen accepisse referens. Restat igitur, ut ad Origenem redeamus eiusque opinionem veram habeamus. Si quis accuratius eorum philosophorum historiam perscrutatur, qui sub fine primi atque initio secundi seculi potissimum in Aegypto et Syria inclaruerunt, is intel- liget, eorum doctrinam ex Mithriacis, Aegyptiacis, Pythagoricis, Platonicis, Orphi- cis atque Stoicis fuisse conflatam ac compositam. Admiscuerunt etiam Judaica et Christiana. Omnino id agebant, ut, quae est mystarum ratio, ex diversis fontibus hausta dogmata consarcinarent allegoriis ac symbolis utentes, hocque modo arcanam atque reconditam doctrinam effingerent. Inde nata sunt Gnosticorum placita, quae non philosophorum iudicia, sed delirantium somnia recte dixeris; inde haereticorum portenta, in quorum explicatione saepe dubium est, an sub fabularum involucris aliquid lateat, quod sensum habeat. Credibile est, Euphratem similem docendi rationem secutum esse. Si Plinium audimus, Platonem est imitatus; si Apollonium, singula Epicuri dogmata defendit; si Moeragenem atque Origenem, magicam artem coluit; si alios, Stoicorum disci- plinam probavit. Quid? quod, teste Epicteto, omninm philosophorum consuetudine et doctrina usus est. Atqui Ophitarum disciplina ex variis fontibus hausta atque ex variis doctrinis conglutinata est. Fieri potuit, ut Euphrates in Aegypto, ubi natus erat, atque in Syria, ubi per longum tempus degisse videtur, Judaica ac Mithriaca cognosceret eaque amplecteretur. His certe Ophitarum superstitio su- perstructa est. In Mithriacis arcana quaedam planetarum religio fuit; symbola serpentum atque leonis usurpata sunt; disputatum est de anima planetarum sphaeras transgrediente. Haec omnia etiam in Ophitarum schola obveniunt. Ex Mithriaca scala, quod Celsum non fugit, diagramma Ophitarum natum est. Vid. Origenes c. Cels. lib. VI. p. 290 ed. Spenc. et Lobeckius, Aglaophamus II, p. 934. Quod attinet ad Judaica, quae a subtilioribus hominibus, mysticis disciplinis anitiatis, typos atque allegorias sectantibus, eo tempore vario modo exposita, cum aliorum populorum mythis coniuncta atque ad similitudinem imbecillitatis humanae traducta sunt, eorum rationem in Ophiticis commentis habitam esse facile est in- tellectu. Nam quae Serpentini docuerunt de elementis, de creatione rerum, de aeonum aériorum religione inter Judacos instituta, de eorundem legatis, quos fuisse Hebraeorum prophetas opinati sunt, salis ostendunt. Neque obscura esse possunt, quae ad Christianam doctrinam eiusque veritatem accedunt. Praeter hanc Ophitarum doctrinae indolem notandum illud est, quod arcanam societatem coiverunt. 5 In eam ritu initiatos esse verisimile est, quem Celsus his verbis, ab Origene servatis, indicare videtur: eerεeraν— dειοεεασιας—†ωοσπᷣινια roë uεy i—α᷑iν᷑εα eνειι,ε ενναν οε,καιωωυάϊ νοωοι σπιάιανασε, ro dà ꝙαρ ☛Qάꝙ☛ν ⁶⁵‿εμνροο, Xe Oν O εο ενυ⁶σνυ εα ⁴eςοωνςρμμοσιμιμ̈νο, 6⁸οόι łέO εοσ̈σρνν evν æ udos Sons. Sodales quum hominum oculis se subducerent, mysteriis suis secreto operantes: Fieri potuit, ut Origeni donuordärn ipegts, cuius aut nullae superessent reliquiae aut perquam exiguae, esse viderentur. Iam ut dicam, quid sentiam, Euphrates eo tempore, quo in Syria versabatur atque se philosophiae studiis deditum esse dissimulabat, quod Epictetus testificatus est, sodalitatem constituisse videtur sacris mysticis operantem. Voluit e factis cognosci, quod ipse declarasse fertur, post vero quum philosophorum insignibus uti aliosque docere coepisset; quum itinera suscepisset atque omnino aliam vitae sectam sibi praescripsisset: sodalium doctrina atque religiones ab aliis, potissimum Chri- stianis, amplificatae atque constitutae sunt. Hoc modo nata esse videtur Ophitarum schola ac disciplina. Quod Danaeus ad Augustinum dicit:„circa annum a domino passo CXXXII a nobis constituentur,“ id falsum esse iudicamus. Sub fine primi seculi eorum schola condita est. Neque in Aegypto, ut Danaeo visum est, sed in Syria initium ceperunt.— Sunt, qui censeant, Ophitas ante Christum exstitisse, post vero ex Christiana doctrina capita quaedam assumsisse. Inde varias eorum sectas discernendas esse opinantur. Hac ratione explicare voluerunt, quomodo factum esset, ut in Naasenorum schola variae sententiae de Christostatuerentur. Mihi secus videtur. Omnes antiquitatis scriptores, ex quorum libris Ophitarum historia petenda est, eos in Christianorum numero posuerunt. Hoc perspicue apparet e verbis Pseudo-Tertulliani, qui de praescript. c. 45 dicit: Taceo Iudaismi haereticos.— Ad eos me converto, qui ex evangelio hae- retici esse voluerunt. His iam annumerat Serpentinos. Nec obstat, quod Origenes contra Celsum profert ratione habita diagrammatis: talia nunquam a Christianis pro- posita esse, sed a quibusdam hominibus, quorum aut nulli aut pauci superessent. Addit: doxeg ou aainse Torg ra IIAd⁴‿ννοοο †ιαQ 8ṽÿvσνν deνσοαονέο˙dαν ent Eaioov nad rν àαοεέ*⁴‿ειν αμιννοων do† ⁴νι, o'r% 055, 1uν reg! T du⁴⁵mρν/ἀ⁴.ερμισαμιι Qα mτν ταάνν aεντον Xεeνωιαμέ̈νοων ννι K6Ao.σσν. Nam ea illud sibi volunt, eiusmodi portenta a catholicis, Juos dixerunt, Christianis non statui. Difficilior videtur alius locus apud eundem Origenem. Toooërον dmαο?dLsoot, inquit, ron elναι*πμριιαιιανο³ο, doοε Od A‿το KAοο auνυ° rαμπτοντπ Inοον, aud ε⁷ꝛ ego οσ⁵εσ˙dd ‿υνα εσ* ο οσνρννεέ⁸εναων&dε᷑τν, ede 1h dgας uτα νπόωυιιναυ Iιαο. Sed hanc rem Origenes sine dubio non intellexit. In Ophitarum doctrina Christus, qui in Bytho versatur ex eoque descendit, ab Jesu, qui est filius Ialdabaothis, distinguitur. Jam si eiurare debebant Iesum, qui in sodalitatem recipi voluerunt, id mystica ratione factum est, ne quid commune ha- 6 berent cum laldabaothis regno, sed semet supremis numinibus consecrarent, in primis Christo probarentur. Igitur tantum abest, ut ex eo loco doceri possit, Ophitas Christianis non recte adscribi, ut, dum arcanam eorum disci- plinam indicat, eam rem firmet atque stabiliat. Praeterea si reputamus, Celsum ab Ophianis multa repetiisse, quae Christianis opprobrio verteret: illud certe efficitur, eos Christianos habitos esse. Neo video, quid Irenaeum moverit, ut peculiari libello Ophitas impugnaret, ex quo Anastasius Sinaita fragmentum ser- vavit, nisi eos e Christianorum disciplina profectos esse iudicaverit. Denique eo- rum doctrina sententiam nostram satis confirmat. Quod a nonnullis creditum est, Ophitas fuisse ante Ophitas, admonet me, in transcursu pauca disputare de serpentum religione apud veteres. Nam eius ratio haberi debet, ut rectius perspiciatur, unde Serpentinorum decreta protfecta fuerint. Ac de Babyloniis quidem variae sunt et discrepantes doctissimorum hominum sententiae. Coluisse cos serpentes, alii aflirmant, alii negant. Qui statuunt, provocant ad duos locos, quorum alter in historia draconis Babylonii in bibliis Graecis servata legitur, alter apud Diodorum Siculum. In illa narratur:—ν dHανκνν 11ας¶ mα εσεσ³ντο νυπιιν oi B“1éGòꝙ diciturque Daniel hunc draconem interfecisse ac Beli simulacrum templumque Cyri permissu destruxisse. Sed huic narrationi fides haberi non potest. Beli templum, ut ex Herodoto atque Strabone scimus, a Xerxe vastatum est. vid. Bertholdtus, historisch- kritische Einleitung etc. p. IV§ 395. Nec ex Diodoro, quem fabulam illam defensurus Dereserus(Conf. eius liber- die Propheten Ezechiel und Daniel ibersetæt und erklärt—) secutus est auctorem, pro- batur, vivos serpentes in Beli aede habnisse et coluisse Babylonios. Refert Dio- dorus lib, II, 9 roi æcντεοσπνειασεέν eςννwbĭ— A¹⁴⁵, HHas, Péo.—— n T Jor⁴ατοον αάν(Péas) eloriεεοeν Ʒλέονes doo νᷣ παμναεον dô—eεις ᷣrepueeεᷣseιs dνρνν Ex his perspicuum est, serpentes istos fuisse simulacri ornamenta eorumque symboli- cam rationem ad vim naturae pertinuisse. Accedo ad Aegyptios. In variis eorum nomis serpentes cultos esse, antiquo- rum populorum sacra religionesque perscrutantibus satis cognitum atque perceptum est. Narrat Herodotus II, 34„„&i α Oiaœ o dcteg, deν πη 0˙⁸,, SnijuOνες... Tog 4οSνυeννια Sdæσασοασι ν τπ ενμν ν ες rourou Tdν σꝓ†ᷣοᷣςν ν Seoν †aσ elναι ⁵εοςα. Is Thebaicus Iupiter Kich dictus et mundi seminator ac parens habitus est. Quale genus serpentum illud fuerit, definiri non potest. Baehrius ad Herod. I. 1. notat, in anaglyphis Aegyptiacis serpentes duobus cornibus insignes conspici, laudans Minutoli Reise p. 387, eorumque cadavera medicata in hypo- gaeis et oryptis reperiri. Apud Sanchuniathonem, cuins fragmentum in Eusebii praep. evang. I, 10 habetur, Aegyptii ipsum serpentem vocabulo Kvlc appellasse eique aoccipitris caput addidisse dicuntur. Verba eius sunt: A*⁵ϋαπασααα Krꝓ&rOνο△μἀςοσναι— 7 IWoroSean Je atr ieHaæos zecpahiy. Idem haec habet: Tiy Hèy ot ν dpãxorrog Tuσυν 2 τπτ O eSeloοευν à 172192... A ⁴ι εέe εονς τνυνι τ υνο α ε uνπρννρεοσ O'vεασι⁵ αρνεμμρηννσνασισ... 20 Prous 6„Exijetg A⁴αυmσαοσα, d 6 ομαόας̈ Sεμς μηmoςηιιι uε.,νμιωιτοε eοοꝓᷣν— a* Lpoatwreds; 3„ uerε†ρςσσσεων eiς EAXAlò˙dα ονs Apero⁵ Tee roXlrng vr Xekiν επις. r0 G TOv d„ Sel ταταοων ꝓi oτ legrοs TXον εμ mφάα eriνaαρις. Aegyptii igitur serpentibus, quos Psylli, ut libitum erat, tractare didice- rant, divinitatem attribuerunt, quod etiam Plutarchus de Is. et Osir. testificatus est. Neque solum Iovi Thebaico quem regiones mundi repraesentans cruv, a serpente tanquam animae mundi partes commeantis et ad omnia pertinentis symbolo circumdata, signiſicat; sed etiam in monumentis Isidi, aliis adscribuntur. Conf. Creuzerus, Symb. I, 504 et quos ibi laudat scriptores. Add. Panthéon Egyp- tien ou collection des personnages mythologiques de l'ancienne Egypte d'après les monuments; avec un texte explicatif par M. Champollion le Jeune, et les figures d'après les dessins de Mr. L. I. I. Dubois. Paris 1825. vid Hall. Litteraturgæ. März 1824, Nr. 55. 3 Pergo ad Phoenices. Isti serpentem consecrarunt eumque„να α⁴μονά¶ᷣ ap- pellarunt, teste Sanchuniathone. Quod quidem nomen ex interpretatione vocabuli Aegyptiaci doctissimis viris ortum esse videtur. Sed Pherecydis Ocoιοiens, quem ille scriptor a Phoenicibus desumtum esse arbitratur, aliam rationem habetaliasque caussas. Ut veniamus ad Iudaeos, non addubitandum est, inter eos fuisse supersti- tiosos, qui serpentem coluerint. Nota sunt, quae Numerorum(XXI, 4 sedd.) auctor de serpentis aenei signo a Mose erecto Phunone*) retulit. Populus Hebraeus itine- ris in desertis Arabicis regionibus faciendi pertaesus animum quum despondisset, verba temere concepta in Deum et Mosem effutire ausus, de cibi atque aquarum inopia ita conquestus est, quasi ex Aegypto eductus esset, ut interiret. Cuius temeritatis poenam ut luerent, Deus ingentem chersydrorum copiam in eos immisisse dicitur, quorum morsibus male afficerentur. Quum haud pauci mortem obiissent, a Mose, ut intercederet, petierunt. IIle in mandatis accepit, ut erigeret serpentem perticae impositum, cuius adspectu oppetiti sanarentur morsibus. Ut varias do- ctorum hominum sententias transeam, illud moneo, rem ex Aegyptiorum disciplina explicandam esse. Conf. Boettiger Die keilbringenden Götter, in: Journal d. Lux. u. d. Mod. Jahrg. 1805 St. 1. Inde factum est, ut serpentis quaedam religio inter Iudaeos exsisteret. Nec deest testimonium fide dignum, II Reg., cap. XVIII, ubi rex Hesekias comminuisse dicitur serpentem aeneum, fpurd dictum, cui usque ad eius tempus Israelitae sacra fecissent. Fuerunt, qui negarent; at non video, *) Conf. Bochartus, Iieroz. part. 2. lib. III, 13. Gesenius lex. mai. p. 914. Hieronymus: Fuit quondam civitas principum Edom, nunc viculus in deserto, ubi aeris metalla damnatorum auppliciis effodiuntur, inter civitatem Petram et Zoaram. 8 quomodoô negari queat, eam superstitionem inter lIludaeos fuisse. Non praetereunda sunt hoc loco, quae Philastrius Brixiensis ex traditione, ut Fabricio videtur, accepta narrat.„Haeresis est, inquit cap. 21, quoque in Iudaeis, quae serpenti sacrificabat, et usque ad Ezechiam, regem Iudaeorum, eandem impietatem celebrabat. Serpenti enim, in libris Regnorum, usque ad Ezechiam sacrificabat aeneo populus Iudaeorum, quem Moyses facere iussus fuerat in exitu Israel de Aegypto. Cum a serpentibus morderentur IJudaei murmu- rantes, atque deperirent inique, iussit Dominus, ut faceret Moyses serpentem aeneum, ac suspenderet eum in medio populi supra lignum, et qui intuebantur in eum, salvabantur a plagis atque diversis vulneribus. IIli ergo serpenti aeneo usque ad regem Ezechiam sacrificabat Iudaeorum populus, formationes etiam in lapide magno velut obelisco, qui erat in templo positus pro columna, et in eo incisiones et impres- siones manu hominum, et ut litterarum quarundam sculpentes Iudaei, et formulas diversas tollentes et ponentes in lamina, baiulabant in collo: incantationes etiam docentes et velut phylacteria habentes, imo potius exercentes maleficia, eadem per- colebant, atque inde alligaturas et tutamina suo portabant et portant in pectore, quae Dominus ubique in lege vetuerat fieri, quia paganae caecitatis haec erat impietas. Has igitur beatissimus Ezechias rex impressiones sive sculptiones deleri iussit, atque ferro radi penitus, atque exscindi: aeneum etiam serpentem deponi atque frangi praecepit, pro quo merito est liberatus a Domino de obsidione tanta Persarum et Assyriorum, tunc temporis qui venerant captivare Iudaeorum populum, atque civitatem, ut illa nocte, qua timebat barbaros rex Ezechias, Angelus Domini de coelo descenderet, centumque et octoginta quinque millia alienigenarum obsidentia civitatem nocte silenti percuteret,(4 reg. 19, 35) atque omnes homines exanimes atque mortuos maue regi omnique Iudaeorum populo demonstraret.“ Annotavit Fabricius ad I. I.„videant, qui serpentem illum adhuc ostentant in columna inte- grum Mediolani in templo S. Ambrosii, quem singulari libello descripsit Petrus Paulus Bosca, Bibl. Ambros, praefectus. Conf. Geo. Hieron. Welschium de Vena Medinensi p. 67 et Wagenseilium in praef. ad librum Germanice editum de more ludaeorum Germanica Hebraicis litteris scribendi, ubi effigiem illius serpentis ex- hibet.“ Ne longi simus in hac re, hoc monuisse sufficiat, symbolum serpentis etiam Iudaeis cognitum fuisse atque ad vim medicatricem pertinuisse, quod ex iis, quae de serpente Iovis Thebaici dicta sunt, facile explicari potest. Quod ad Phryges attinet, in eorum sacris serpentes adhibiti sunt. Nam ad eos pertinent Sabazii mysteria, in quae peculiari modo initiabantur, qui recipĩ voluerunt. Hunc describit Clemens Alexandrinus, Admonit. ad gentes p. ¹1 ed. Sylb.:&æεμιαιε⁶εμμενος ον xporẽᷣοον μασou α‿ν⁵i 2⁴—†ᷣ˙opedòs x6S Zeiνg.„⁴⁴ εμ⁶ιρνρρνα 39νπιέον Tevενο⁹, 35 Sy,&ενꝓν28εες. 2A⁴αςα⁵ον G&ν, ενυοντρμ⁴eουν σνονω oο ε‿υουιαεeιι‧, Ʒ Si³αο σσα Sε. SpGνκαιι dE ε&οσραιι ον τοσ diελναιόιμ⁵εενεος τ‿ν 26deron Ty reNOvL,ey. Eadem testatur Arnobius 9 disputationum contra gentes libro V:„Auctorem aliquis desiderabit rei; tum illum citabimus Tarentinum notumque senarium, quem antiquitas canit dicens: Taurus draconem genuit et taurum draco. Ipsa novissime sacra et ritus initiationis ipsius, quibus Sebadiis(Sabaziis) nomen est, testimonio esse poterunt veritati, in quibus aureus coluber in sinum dimittitur consecratis et eximitur rursus ab inferioribus partibus atque imis.“ In Sabaziis, quae Athenis opprobrio vertebantur(Conf. De- mosth. de corona, p. 315 ed. Reiskii), serpens fuit signum Iovis genitoris. Conf. Creuzerus, Symb. I, 767 seqq. III, 353 seqq. Progredior ad Graecos ac Romanos. Draco Pythius non alienus est a ratione ceterarum religionum serpentum. Fuit custos Delphici oraculi, quum Themidos esset, atque vim telluris indicavit. Conf. Hom. hymn. in Apollinem, inde a v. 300 seqq. Idem dicendum est de dracone Eleusinio in sacris Cereris. In huius deae templis serpentes ad agriculturam referendi sunt. Currus, quo ad investigandam filiam utitur, a serpentibus vehitur. Nec abhorret ab hac symbolica significatione serpens in Minervae cerimoniis. Hunc spectant, quae Herodotus narrat VIII, 41: Xε.†οg ASn⁴α*οο εϑ†ν 1ερeά iᷣ νᷣ ανα π dæεροσνπσειιοο εν˙ονανeeο˙εόωι ˙. Acr orot Te roĩεa œα d e e od resovou goriSevreg. T& I Srνεια§τμμνέναμιιεεσσσ ori. Transeo serpentem Saturni eiusdemque mysticam vim in Orphicis. Sed de Aesculapii cultu dicendum est. In eo serpentes vim medicatricem significant. Habi- ti sunt atque nutriti placentis melle conditis in eius fanis.(Vid. Aristoph. Plut. 690.) Factum id est Pergami, ubi celebratissimum Aesculapii templum fuit, in quo aegro- tantes somnia captabant deique curatione utebantur. Exemplum habes Caracallae apud Herodianum lib. IV. Deinde Epidaurii serpentis mentio fieri debet. De eo non praetermittenda sunt, quae Liviana epitome XI habet:„quum civitas pesti- lentia laboraret, missi legati, ut Aesculapii signum Romam ab Epidauro transfer- rent; anguem, qui se in navem eorum oontulerat, in quo ipsum numen esse con- stabat, deportavere: eoque in insulam Tiberis egresso, eodem loco aedes Aesculapio consecrata est.“ Nec tacere possumus, quod Lucianus de Alexandro impostore commentatus est. Is, institutus a medico e familiaribus Apollonii Tyanei, ad Abo- noteichos inter Paphlagones oraculum condidit, cui Glyco praeerat, deus serpenti- formis, sive novus Aesculapius. Praeterea serpentis Hygieae ratio eadem est. In his igitur serpens significat vim medicatricem, quod unde explicandum sit, non male exponit Sicklerus, die Hieroglyuphen im Muthus des Aesculaping. Meiningen 1619. Conf. Creuzerns, Symb. II, 391. Debet ex similibus rationibus physicis explicari, quibus Stoici deorum ortus eruere studuerunt. Conf. Cic. de nat. deor. II, 24 sedq. Efficitur ex iis, quae exposuimus, anguem vim naturae creantem, producen- tem atque sanantem significare. Sed prorsus alia ratio eius est apud Persas. In Persarum theologia serpens signum est Ahrimani. Inde etiam in ludaeorum disci- plina diabolus imagine serpentis adumbratur. Conferri potest locus, qui legitur ia (²) 10 apocalypsi XII, 9: S9⁴eκάα 5 ⁴μέιραας, d dciςᷣ d d να, αeνω⁵eνοο dάανονονςο, x 6 Eorrαeνυς, l.αν hvν ακαουεενν 5Anp. Praeterea in hooc genere ponendus, quem supra commemoravi, Pherecydis Opptwvreus. Nam is philosophus eo nomine malum numen atque invidiosum notavit. Conf. Creuzerus, Symb. III, 299. Sed ut huic disputationi, in quam digressus sum, de serpentum cultu finis imponatur, rationem rijs ꝓtouavyreiag, de qua dissernit Bochartus, Iieroz. lib I, cap. 3. part. 1., mythum de Ophiucho, caduceos Mercurii, serpentibus circumdatos, draconum vexilla et draconarios, ovum anguinum, quod serpentum artifici complexu convolutorum sive glomeratorum ortum in Druidarum disciplina sacrum habitum atque laudatum est ad victorias litium ac regum aditus,(Plin. hist. nat. XXIX, 3.) alia transeo. Praetereo etiam Philonis disputationem de serpente voluptatis symbolo, qua narrationem de primorum hominum lapsu allegorice persecutus est, atque Michaelis Glycae varia serpentum genera recensentis commentarium. Nec quae apud Eliam Schedium de diis Germanis cap. XXXIX habentur relata de cultu serpentum apud Lituanos et Samogithas moror, sicuti retractare nolo, quae seri- ptores recentioris aevi de serpentum veneratione apud populos Africae aliarumque terrarum, quas adierant itineribus susceptis, memoriae prodiderunt. Ad Ophitas redeo. Exstitisse serpentis cultores inter Christianos non mirabitur, quisquis quae de eius religione apud populos antiquos disputavimus perpenderit atque meminerit variorum locorum biblicorum, in quibus serpens commemoratur. Hucpertinent illi, ubi serpens primos homines ad legem violandam irritasse, Moses serpentis aenei signum erexisse dicitur, atque Christus cum illo comparatur. Ioan. III, 14. Quid, quod hic ipse evangelista Ioannes in antiquissimis picturis ita descriptus est, ut calicem habeat, ex qua serpens sese attollit. De fatis Ophitarum nihil fere constat. Eos usque ad sextum post Christum seculum perdurasse, probabile est. Commemo- rantur in legibus, quas codex Iustinianeus lib. I tit. V continet, anno 630 editis atque sancitis. Legitur: Ophitis pro reatus similitudine omnis legitimus actus interdictus est.— Ophitis omne testimonium, sicut et aliis legitimas conversa- tiones, sancimus esse interdictum. Ceterum quod Iosephus de Hammer excogitavit mysterium Baphometis, ex Ophitarum disciplina repetitum, id iam ab aliis satis refutatum est. Conf. eius commentatio: unyster ium Baphometis revelatum, in: Fundgruben des Orients, T. VI, p. 1. Caput II. De doctrina Ophitarum. Sectio I. De summis aeonibus et elementis, De malorum caussis ac ratiônibus, in quibus perscrutandis clarissima cuius- vis fere aetatis ingenia semet exercuerunt, quum iamiam in antiquitate variac pro- 11 latae sunt opiniones, tum maxime illa, qua duo rerum principia statuuntur, multis probata ac longe lateque divulgata fuit. Quae sententia vario modo exornata est atque exposita. Namque etsi qui eam amplexi sunt putarent, principia esse aeterna alteriusque originem e altero repetendam esse negarent: tamen de ipsorum natura aliis aliter visum est. Erant qui arbitrarentur, naturas illas et intelligentes esse et voluntate praeditas. Erant alii, qui unius mentem, rationem ac prudentiam defenderent, alterius autem consilium et providentiam reiicerent, negantes, hanc naturam sensum et rationem et mentem habere. Hos de materie, confusa et spissa caligine tecta, cogitasse, neminem fugit.— Ista decreta a diversis Gnosticorum scholis edocta sunt, iis potissimum, quae in Syria, ubi Persarum opiniones facilius, quam alibi, cognosci poterant, originem duxerunt. Sic praeter alios priorem Basilides*), posteriorem Bardesanes**) professus est.— Ophitae esse quoddam regnum luminis atque materiae erediderunt- In illo sive in Bytho, qui omnium aeonum primus est hominumque cogitationem superat, Primus Homo fuit, lumen beatum, nullis limitibus circumscriptum et alienum ab omni corruptione. Is Primus Homo nominatur etiam Pater omnium. Materies consti- tit ex quatuor elementis, aqua, tenebris, abysso et chao. Super haec elementa Spiritus Sanctus, cui et Matri Viwentium sive Primae Feminae nomen est, ab aeterno ferebatur. Ex Primo Homine, quum Ennoeam suam emitteret***), Secundus Homo pro- *) Vid. Irenaeus lib. I, c. 24. Epiph. haeres. 24. Theodoret. haeret. fabul. compend. lib. I, 4: Tertull. de praescript. haeret. cap. 46. Philastrius de haeres. cap. 32. Augustinus de haeres. ad Quodvultdeum, cap. 4. al. Narrat Irenaeus, eum Alexandriae vixisse; venerat vero in hanc celebratissimam urbem ex Syria, teste Epiphanio, haeres. XXIII,§. 1. Conf. Moshemius, Commentt. de reb. Christ. ante Constant. M. p. 342. seqq. Neander, Entwickelung der vornehmsten gnostischen Systeme, p. 28 seqq. Bellermannus, drei Programme uber die Abraxas-Gemmen, Berlin 1820, part. I, p. 11 sedg. **) V. Origenes, dialog. cont. Marcionitas, sect. 3. Eusebius, hist. eccles. lib. IV, 30. Epipha- nius, haeres. 56. Theodoretus, haeret. fabul. compend. I, c. 22. Auctor Praedestinati, c. 35. Augustinus ad Quodv. c. 35. al. Conf. Ittigius, diss. de haeresiarchis, sect. II, cap. VI, 9, Struntzius, Historia Bardesanis et Bardesanistarum, Wittenb. 1717. 4. Walchius, Ketzergeschichte, I, p. 408 seqq. Moshemius, Commentarii eic. p. 395 seqPd. Neander p. 190 seqq. Hahnius, Bardesanes Gnosticus, Syrorum primus hymnologus. Com- ment., historico-theol. Lipsiae, 1819. 8. *9) Trenaeus I, 30:„Ennoeam eius progredientem filium dicunt emittentis et esse hanc filium Hominis, Secundum Hominem.“ Theodoretus haeret. fab. comp. I, 13. Tiy Errοια 5*‿ τ⁵οο ε‿ν 6ν˙ φάν εα⁴ινςσι, al* deur eo de S9G*%. Non male huius rei habita ratione Moshemius§. 23 ita disserit: Gott zeuget, wenn sein allmächtiger Ville be- rchlieſset, daſe ein gewiſſes Bild, das er in seinem Verstande abgefaſat hat, wir klich entstehen soll. Kaum ist dieser Schluſs des Willens da, so löset sich, so zu reden, 12 gressus est; attamen ab illo non seiunctus dicitur, ita ut probabile fiat, istum Se- cundum Hominem nihil aliud esse, quam efficaciam Primi Hominis. Quos masculos aeones, in unum quasi concretos, quum femina illa, quippe quae mire venusta fuit atque formosa, facile detineret amore captos: factum perhibetur, ut eam lumine suo collustrarent, sed tanta luminis copia, ut ad Matris Viventium sinistras partes virtus quaedam superebulliret. Haec Virtus, quam Sophiam, Sinistram, Prunicum Ophitae nominarunt, aeon imperſectus est, neque masculus, neque femineus, sed media quadam natura; unde et Masculo- Femina vocatur. Ex dextra vero Matris parte perfectus ac masculus aeon natus dicitur, qui Dextri et Christi nomine venit, ac statim una cum Spiritu Sancto, repurgato luminis splendore, quo collustratus fuerat, et intime coniuncto cum Christo, in Bython receptus est. In Bytho igitur sunt quatuor aeones, Primus ac Secundus Homo; Curistus et Spiritus Sanctus. Hi ecclesiam veram et sanctam constituunt.— Hanc rem narrat Irenaeus his verbis: Postea, dicunt, exsultante Primo Homine cum fllio suo super formositatem Spi- ritus, hoc est, feminae, et illuminante eam, generavit ex ea lumen incorruptibile, tertium masculum, quem Christum vocant, filium Primi et Secundi Hominis, et Spi- ritus Sancti, primaeé feminae. Concumbentibus autem patre et filio feminae, quam et Matrem Viventium dicunt, quum(autem) non potuisset portare, nec capere magnitudinem luminum, superrepletam et superebullientem secundum sinisteriores partes dicunt: et sic quidem filium eorum solum Christum, quasi dextrum et in superiora allevatitium, arreptum statim cum matre in incorruptibilem aeonem. Esse autem hanc et veram et sanctam ecclesiam, quae fuerit appellatio et conventio et adunatio patris omnium, Primi Hominis, et filii hominis et Christi, filii eorum, et praedictae feminae. Huic narrationi has adiungam quaestiones. Verba Irenaei de Primo Homine ita se habent: Loquuntur, esse quoddam primum lumen in virtute Bythi, beatum et interminatum: esse autem hoc Patrem omnium et invocari Primum Hominem. Quid sibi velint verba,„in virtute Bythi,“ id elarius perspicitur ex Theo- doreto l. c. Is enim dicit: d σασσο εαναοοο-æ ενν τν ⁴νσπααννν Sεον d ‿d dxιν εωοωmποπμαμονe, lαd μυυσάν⁴άνμο ετα Coõ†ονντον mτοααονes, val& SrS n olenoνν geiν dαρε8εασιοιυνννικνο. Illud invocari apud interpretem Irenaei, quod in omnibus legitur codicibus, in vocari mutandum esse, perperam censuerunt Fevar- dentius, alii, quanquam recte a Massueto ad h. l. et Moshemio,(Versuch einer un- partheiischen und grundlichen Ketzergeschichte. Gcschichte der Schlangenbrüder der erſien Kirche. 2te Aufl. Helmst. 1746.§. 22) notatum est, nihil aliud intelligendum esse, ein gewisser Theil geines Wesens ab, und wird diejmige Person, die der Verstand sich vorgestellet hat.“ Valentiniani istam Evyoiv nominarunt etiam XA⁴οιινo Ti†ε. Conf. Irenaeus, I, 1. Epiphanius; haeres. XXXI, 10. Theodoretus, baeretic. fabul-. compend. lib. I, 7. 42 13 quam vocari.— Quum facile apparet, qua de caussa illud primum lumen Pater omnium nominatum sit, quatenus scilicet id principium est, ex quo rerum semina; tum vero difficilis quaestio de nomine Primi Hominis. Ac Moshemio quidem I. c. huius rei habita ratione assentiri non possum. Primum male putavit, hoc nomen iis tantum Ophitis usitatum fuisse, qui in Christianorum partes concessissent. Deinde ratio nominis, quam reddidit, falsa est. Censet enim, natum esse ex formulis: vios deν˙gdov et vidg Seoö, quae Christo de semet ipso loquenti sollemnes sunt. Has formulas ab Ophitis parum considerate eodem sensu expositas esse arbitratur, ita ut inde conclusissent, Deum et Hominem nominandum esse, idque temere transtulissent ad Cabbalistarum decreta de Primo Ilomine, per quem summum deum intelligendum esse autumassent. Denique sine ratione ac perperam affirmavit Moshemius, illa ipsa Cabbalistarum de Primo Homine decreta ab hac Serpentinorum opinione prorsus abhorrere. Nititur haec sententia a Moshemio proposita eo, quod, teste Irenaeo§. 13, Ophitae docuerunt, Christum filium Primi Hominis se professum esse. Quod quanquam negari nequeat, tamen notandum est, non ita concludere potuisse Serpentinos: quoniam Christus sese professus est filium Primi Hominis, ea de causa nominandus summus Deus Primus Homo; qua in re illud non urgeo, quod Christus proprie filius Primi ac Secundi Hominis fuit. Res itaque hoc modo male explicatur, et alia via ingredienda est. Scilicet ex principio do- ctrinae orientalis, quo statuitur, omnia, quae in hac rerum natura fiant, ad mundi cuiusdam superionis exemplar quasi expressa esse, illius nominis ratio atque usus repeti debet. Hoc enim sequentes Ophitae putarunt, paradisum esse νiντu⸗ro Bythi. Primus itaque Homo, qui in Paradiso versatus dicitur, summum in Bytho aeouem repraesentavit, idque ex Demiurgi voluntate. Inde igitur illud nomen. Qua in re peculiare quid habuerunt Ophitae. Nam recte monitum video a Moshemio, Cabbalistarum primum hominem non summum aeonem esse. Ceterum principium, quod in ea re secuti sunt Ophitae, non est quod moneam respexisse auctorem episto- lae ad Hebraeos scriptac.— His disputatis, alia quaestio est de Spiritu Sancto atque elementorum ratione. Irenaeus habet haecce: Sub his(Primo ac Secundo Homine) Spiritum Sanctum esse; et sub superiori Spiritu segregata elementa, aquam, tene- bras, abyssum, chaos; super quae ferri Spiritum dicunt, Primam Feminam eam vo- cantes. Theodoretus: Herd roöroy(vidy Gνε ραταον) S⁴‿ρρανι☛ᷣ ενι dρμάά πννενεια, 2⁴eρτ⁸ dèe rouroy Téαας rouea, ido, dros, Aαν, gäos. Oülv d rd wreui a*οεο, aal rors ꝓπτοινπνπνιος Srꝓεᷣε Saν.— Discessi hoc loco ab omnibus harum rerum scri- ptoribus Moshemio, Cramero, Bellermanno(über die Abraxas- Gemmen, p. 2 p. 1¹6) Neandro, aliis. Putant, Spiritum Sanctum progressum esse ex Secundo Homine; quae sententia verbis Theodoreti: uerd roöroy etc. probari posse videatur. At vero, quanquam minime negaverim, eam consentaneam esse atque congruam variorum Gnosticorum placitis, quippe qui quemvis inſeriorem aeonem ex superiore eoque 14 proximo profiscisci doceant; lamen in Ophitica fabula multa esse peculiaria, ab aliis Gnosticorum familiis non statuta, ita ut, quae istae tenuerunt, decretorum compa- ratio petitaque ex iis rerum Ophiticarum illustratio dubia sit atque ambigua, haud praetermittendum est; ct Moshemius, hac in re dubius, caute annotavit, fieri etiam potuisse, ut Serpentini et Primae Feminae origines ex Primo Homine repeterent. Omnino autem, quod notandum est, si statuitur, Primam Feminam emanasse aut ex Primo aut ex Secundo Homine, non videre licet, qui factum sit, ut ista femina, Bytho relicto, super aquas ferretur. Quid, quod eius natura propius ad materiem accessisse videtur, si quid colligere velimus ex ratione, qua Sophia nata dicitur. Puto itaque, Spiritum Sanctum ex Ophitarum decretis non ex summis, qui in Bytho versantur, aeonibus progressum esse; sed principium istud femininum aeque aeternum habitum ac masculinum in Bytho. Ceterum istam de Spiritu Sancto do- ctrinam ex Geneseos primo capite, ubi =nd vhy Dar bg legitur, repetitam esse, facile perspicias.— Notum est, interpretes ad vocabuli ern significationem quod attinet verbis laudatis expressam dissidere. Alii enim, ut Cocceius, Clericus, Gesenius, Onkelosum(Nauwnn), Alexandrinos(τν ππάνευτέηινιαμ Seo trecpépero) et Vulgatum(ferebatur) sequentes vertendum esse putant: se movere, flare; alii autem ad usum Arabici vocabuli, quod de avibus pullis incubantibus usurpatur, respiciendum censent, quem incubandi significatum iamiam Hieronymum in quaest. Heb. in Genes. probasse, refert Clericus ad h. I. Conf. Rosenmüllerus in Schol. ad I. 1 p. 68, et quae contra hanc sententiam disputata sunt in Vateri Com- ment. in Pentat. I, p. 6 seq. Non male Theodoretus de hac re disserit in quaest. in Genes.(vid. eius op. T. I, p. 9 ed. Sirmondi, p. 13, ed. Schulzii) Tio doxer ο rA⁴αr⁴eν ππηνενινιό sGοωο̈υ Q"mm dSGrον τiν bᷣν, α dmν,νάοοQͥοοανν ον ‿ꝶντι νμωιτι ο XGHεν AXnSSOGrO e ToOu εεεω 05⁴αά mε ι˙ν ðoso, dre τ ve Ʒεντανdα ry deεα 20mνᷣεκ. EiarGν*ς, b τ5„ 05νονν%τmQxᷣłð mꝙτπρ rοονασᷣ,*α τονν S5eιι dde ris dρυρνQτο˖ 1oO Sel«, dνα̈νκω Qœꝭ mτοσ αεοο εκνιο˙, en s roı daτos Sιανεας μινα τον o- oνων du³ικοντιο. A49os 7οε †σꝝ⁷, r roOrs dντ ειμέϊνοαια εσιινεέ̈οεο α σνπμιασι εμι⁴‿αα d? 4εμονμοςντυνο εσσpépero, l⁴l Ou etesero elpnus: r d— Erecépero Thy νnrud o dενος 01O,„ agedkov.— Similem interpretationem secuti sunt Ophitae. Qui autem fa- ctum sit, ut de Spiritu tanquam de femina cogitarent, non admodum difficile dictu est. Nam quum illud recte dicitur, respiciendum esse hac in re ad genus vocabuli mo, quod iam Hieronymus vidit, tum haec sententia aliis, quae de rerum principiis, masculo altero, altero feminino, prolatae sunt, opinionibus maxime consentanea est, potissimum Chaldaicis, Aegyptiacis et Cabbalisticis, de quibus vid. Kleukerus, nber die Natur und den Ursprung der Emanationslehre bei den Kabbalisten. Riga, 1786 p. 44 segq. Nec prorsus abhorrent ab hoc Ophitico decreto, quae in cosmogoniis Graecorum, Phoenicum aliorumque de amore edocta scimus. De his vid. Burnetius, 15 Telluris theoria sacra; lib. II, c. 7, p. 117 seqq.— Similia traduntur in Mani- chaeorum fabula, in qua uirnp züs soůs commemoratur. Conf. Neander in appendice, quae ,, Vergleichung der valentinianischen Lehre mit verwandten orientalischen Systemen“« inscripta est, p. 222 seqq.— Doctrina Ophitica de quatuor elementis ex geneseos loco I, 2 exsculpta videtur. Habes ibi quatuor illa, chaos, tenebras, abyssum, aquas. Nam quanquam interpretes antiquiores in vertendis verbis m»nn dissen- tiant;(Alexandrini interpretantur: ³οαασ ο νoͥdw dααςνεᷣναα το⁸ς; Aquila: 26ν☛̈ εό 05v; Theodotion: zeεꝓτ να εειν Symmachus: 4ν εαά ⁴‿μιαάσραεο Onkelosus: Ke K.Ix— tamen a recentioribus recte notatum est, intelligenda esse illa de chao. Conf. Clericus in Comment. ad. h. l. Rosenmülleri Scholia in Pentat. 1. p. 65 ed. III. Gesenius in lexic. mai. sub voc. p. 836 et 1197. Male dicit Neander p. 231: Lauter im Grunde dasselbe bezeichnende Namen.„De aquis nulla ambiguitas atque dubitatio. Conferri debent, quae in aliis cosmogoniis de Oceano praecipiuntur, de reliquis autem elementis difficilior quaestio. Putavit Moshemius, ad Manichaeorum doctrinam respiciens, in qua ventus elementis accensetur, sermonem esse apud Ophitas de abysso(idp, Koſf, dAνασσς, apocal. 9, 1, 2) tanquam de ventorum domicilio. At vero haec sententia non satis accommodata esse videtur narrationi de Sophia usque ad abyssos descendente per aquas et tenebras. Elementa scilicet ita se excipiunt: aquae, tenebrae, abyssus, chaos. Praeterea si quid omnino de vento cogitarunt Ophitae, id pertinere debet ad disputationem de Prima Femina super elementa volante. Memini me legere gnosticam quandam abyssi interpretatio- nem apud Clementem(ezãloνια p. 8301). Legimus ibi haec verba: rν⁴αονmνοοο ε SAe- oον dßυασσονς, aαενεενοο εοοεει, 6 Aavονν Xe† e, ½00 PrG, 2 eiναα ει 2⁴ εdoν τ λαι πααας. Aο ⁴μe rOν dreνιοντονννιασ⁴α νν 1dασν aoσαοανν, xεᷣοαααονυννενον˙òèꝝ ũ dνα τον Seoν. τοννρν ooναα εππασ, να Gμesοꝗ ν r a egors„en ⁴α τ τouν etdn Jlvera dυασαασο elνντναιαει εmτet 16„ꝗ*τ ε5 Od einen dαασοσν. K⁴ετι εα εαςο|˙σσσο ενmνπ¶rꝙG—me⁊md„νοεεꝓτιαα Possit itaque inde concludi, sub abysso in fabula Ophitica intelligendam esse vastissimam materiae voraginem. Nec video, quid impediat, quo minus hoc statuamus. Nam, quum aquae in hac Ophitarum de elementis disputatione seorsum commemorantur, de Oceano, qui in cosmogoniis veterum saepius abyssi nomine notatur, cogitari nequit. De hac re vid. Burnetius, Telluris Theoria sacra, lib. II, c. 7, p. 115 seqq. Ad tenebras quod attinet, bene Moshemius annotavit, populos orientales de iisdem, uti de lumine, verba facere, quasi corpori similes essent, ex quo res, adveniente lumine ex superiore regno, formarentur. IIlustrari potest cosmogoniarum aliarum comparatione, in quibus de Nocte et Tartaro praecipitur. Vid Burnetius I. I. Similia docuit Audaeus de tene- bpris. Conf. Theodoretus, hist. eccles. lib. IV, 9; haeret. fabul. comp. lib. IV, 10. Ophitarum sententia de Christo ex dextra ac Sophia ex sinistra parte Spiritus Sancti profectis ex eo, quod Irenaeus et Theodoretus, ratione habita fabulae Va- 16 lentinianae, retulerunt, explicari potest. Valentiniani quae eandem cum Deo patre naturam habent, dextra; quae autem ex materie originem ducunt, sinistra vocave- runt. Irenaeus lib. I, 5 tradit: 7 ν αreᷣα α αoσαa eνιτι, τν τε dJ à0O0Op- —iν αάειτ, rovréore r Juiedy, à dn desid, α α, alαl τ έέ τν πα˙αςα ναι τ tans, d dιοσντεερ ⁴αeλκασο Theodoretus haeretic. fabul. comp. lib. I, VII ed. Schulzii p. 300. A6Tονοι-⁴ορσνσmπαιν τ‿νν Se iα αα Gαοσαυέα τν τmτoυχεινι proιν⅔ εένw⁊Iü⁴ Ddͤ prk, A desid ελό‿ς, α* ν τ νƷμ, därre dονιμανοννσνε ταννιαια ς ενε⁵νν τι e εασασασεμραόι αeεμνεεωνα εdιοποιναννσσσα ασ° Ut taceam lectionis varietatem, quae in aliis libris invenitur: ꝓnoly, εοοσ—oxi, facile quisque intelligit, vo- cem àHiœegd male transpositam esse, et pertinere ad verba: dmτe dνομαοναα Conf. Grabius ad locum Irenaei laudatum. Annotavit, Marcionitas similibus formulis usos esse. Legitur apud Origenem vel Maximum in dialogo p. 37. Toë αά☚ ν oο εινᷣ Qναα ι εέꝓφμέςσεαα ς, A†α˙ε D, Sesedv, roı 2⁴αααν οανμνς αα εένέρεκα σσ⁴ οs, rounpo, dpοmσωεν. Ortam esse illam Valentinianorum sententiam ex Pythagoricis coniecit Massuetus ad Iren. I. 1I. Pythagorei scilicet, teste Plutarcho de Is. et Osir., duplex rerum naturalium principium distinxerunt, alterum bonum idque dextrum et lucidum, alterum malum idque sinistrum et tenebrosum vocarunt. Addit Mas- suetus: quum animalis substantia ex conversionis motu ortum duxisset, hanc bonam et dextram putabant Valentiniani, utpote quae ex bono motu initium duceret; quum vero materia ex passione h. e. ex anxietate, tristitia et metu orta esset, hanc malam et sinistram existimabant, quod conturbati, nec sui compotis animi motibus originem acceptam referret. Dextra siquidem pars felix et bene ominata, sinistra infelix et infausta a veteribus dicebatur. Quid tam dextro pede concipis, ut te co- natus non poeniteat. Iuvenal. X.— Quid significet Prunici nomen, disceptatur inter viros doctos. Alii ex lingua Graeca, alii ex Chaldaica sive Talmudica vocabulum deducendum esse arbitrantur. In Etymologico magno haec leguntur: xooryeinovs, onpuuipee rotg diαρ⁴ς, a d ³.ν˙ οςσ τoν ioοπαιαυναμενοςα εν ³ν ēέoντασς eνια εααν ⁴αέανααᷣeνοωνπταςι νπσάνς oεντιιν 1e7S). ead el ueεν τοds νoτ‿ις σπρναιαινε, Jiνεrαν παρ τνν νπρννο πωνsedννᷣναα το˙ vενναο⁹, rpG6v*ενοας, za*l mπ(οναωσ τũν, ei rotg dAAorg, αρ⁴ το εναέιιόαͥ B⁴εντυ, à nuuie⸗ T0 ,†νρ νε᷑ra osveο α ν⁴ςσς τοι ο a⁴ςε eis rir ou dicß So†ον, pobveteog. Epiphanius, ubi de Nicolaitis exponit, dicit: IIpobrioy 2⁴αeν eleπσαι,*τν˙ ν orm èrαααν,εiας ν εeυκeσπηυμρdας εεεεννεις eν 7½ v³ xοbe6ενον Aa†eiao uropalvet o 6ρνναιοσν 809s d wegeipnuo. Ad haec verba Dionysius Petavius notavit: xpouνννο Hesychio baiulum ac mercenarium significat. Duas igitur habet significa- tiones, sicuti duplex forma vocabuli invenitur: ροꝓνισαα et oννοꝓ. Significat et eum, qui onera portat, et illum, qui libidine capitur. Non male comparatur voca- bulum Seps. In eo similiter notio cupidinis atque lasciviae inest. Quod eorum sententiam commendare videtur, qui statuunt, æounnos deducendum esse a praepo- n sitione ο et verbo&εέννκα. At vero an Sophiae nomen Graecae originis sit, in dubio est. Epiphanii rationem tradidit etiam Nicetas Choniates lib. IV;, II eamque prae aliis secutus est Neander, addita observatione, quod propensio aeonum ad ma- teriem a quibusdam descripta sit tanquam libido sive roprei. Sed quamvis res non eam dubitationem habeat, quae est a Moshemio prolata, tamen ista nominis expo- sitio in omnium Gunosticorum placita, qui eo usi sunt, non satis quadrare videtur. Concedimus, non alienam esse a nonnullarum scholarum erroribus atque supersti- tione, v. c. Barbeliotarum; at, ut hoc exemplo utamur, quomodo Simon Magus He- lenam suam π ιωπνοω nominaverit, non perspicimus. Hinc Bellermannus recte re- futavit illam vocabuli interpretationem. Pertschii ratio, qui a voce vixν, vu⁵ repetit, iam pridem explosa est. Nec, quod Moshemius statuit Suidae auctorita- tem sequens, a quo ⸗poubrizos explicatur Hοναα☚αos, in nomine inesse celeritatis sive velocitatis notionem, habet, quo defendi possit. Sententiam Beausobrii, ex. Talmudico vocabulo parunta, quod nuntium sive legatum denotat, vocem nostram deducentis, Moshemius Neanderque iure reiecerunt. Restat, ut de Bellermanno dicam. Is dubius haeret, utrum ex Graeca, an ex Chaldaica lingua nomen repeti debeat. Vid. eius drei Programme über die Abraxas-Gemmen. Berlin 1820, p. 37 Sedd. Si statuendum sit, vocem esse Graecae originis, vocabula το exis comparanda esse censet, ita ut spiritus magnus indicetur. Quod ab eo male statuitur. Notat autem recte, nomina aeonum apud Guosticos saepius Hebraica, Aramaica atque Aegyp- tiaca esse. Inde vocabuli originationem ex Chaldaicis repetendam praefert. Vox, est pwd, a qua deductum esse opinatur. Significat vindictam, retributionem. Conf. Buxtorfi lexic. Chald. p. 1833 et convers. Chald. locorum Ezech. 14, 21 et 94, 1. Haec opinio nititur eo, quod y saepius cum v et commutatur, ut in moy, Gomorrha, py. Gutta; yrw-pnuf. Vid. Bellermannus I. I. p. 38 et Gesenius in lexic. sub. vy. Igitur IIgouvixog, si Bellermannum sequimur, est vindex; quae interpretatio a fabulae ratione non abhorret. Attamen quum verbum Chaldaicum vnd praeter alias et videndi ac cognoscendi habeat notionem; vox οανσνανος, si ab eo repetitur, hoc sensu sumi potest, ita ut idem fere notare dicenda sit, quod, nomen Sophiae. Sectio II. De laboribus Sophiae. Sophiag, quum rore tantum Iuminis tincta neque digna esset, quae aeque ac Christus in luminum beatissimorum sedem reciperetur, deorsum delapsa est. In aquas semet petulanter immersit, hasque antea immotas neque turbulentas, quum ludibunda in iis nataret, inauspicato movere coepit, eorum ignara, quae inde even- tura essent. Cuius temeritatis et petulantiae poenas dare debuit. Ad lumen enim, 6³) 18 quo gaudebat a patribus accepto, quum materies undique concurreret, elementorum confluxu pessime affecta et circumfusa est aquatili corpore, cuius mole penitus ab- sorpta fuisset atque miserrime exstincta, nisi eiusdem luminis vi, quod calamita- tem adtulerat, esset corroborata. IIPogxleεr y, dicit Theodoretus, es αστο 06,◻μ●όᷣ ε οω⁹ςσνκνε ερꝓναά εααα ετμιιιορeννν ευνινeασααν ⸗eνeα, Quemadmodum in iis flferi solet, qui sine caussa sese offerunt periculis, quo profecto nil stultius est; ita, quae temere atque inauspicato susceperat, eorum Sophiam poenituit, maxime ve- xatam et calamitate illa fere oppressam. Omni itaque opera ex aquis emergere et ad matrem ascendere tentabat; frustra vero moliebatur. In his laboribus sese exer- centem subiit cogitatio, quantum periculum luminibus supremis immineret, si ele- mentorum violentia vel Bythos laederetur. Quod quum eo caveri posse intelligeret, ut, quae inter Bython et materiem media esset, ea occupata regione expansoque ibi corpore, propugnaculum exstrueretur, quo elementorum impetus frangerentur: tantum abfuit, ut huius rei perficiendae habita ratione animum desponderet, ut sine mora hoc saluberrimum consilium iniret.— Est aliquid, si quis in ultimum tempus deductus aliorum utilitatem cum suae salutis procuratione coniungit! IIlius consilii ratio ea fuit, ut aliter fieri non posset, quin Sophia feliciter persequeretur. Nam- que et ipsa vel maxime corroborata est luminis superioris recordatione, et egregie adaucta sustentataque eius luminis, quod in ipsa inerat, vis atque efficacia. Novis igitur viribus, quod sibi proposuerat, tentavit, neque ipsius conatus prospero eventu caruerunt. Evolavit corpore, quamquam non toto, exuta, illoque dilatato coelum, quod comparet, formasse dicitur. Debuit quidem retinere, ut cum Irenaei inter- prete loquar, aquatilis corporis typum, ac remanere sub illo ipso, quod fecerat, coelo; incensa autem est atque inflammata luminis superioris eo maiore cupiditate, postquam maximam corporis partem deposuerat. Inde factum est, ut et typum illum abiiceret hocque liberata summorum aeonum sedi proximum locum occuparet. At vero placida tranquillitate frui non potuit. Nova temeritas; nova miseria. Excusso corpore inconsiderate edidit filium ista Masculo-Femina. Is, cui laldabaothi nomen est, ex imperfecto atque imbecillo aeone natus, superbia et malitia maxime insi- gnis exstitit. Noluit obediens atque subiectus esse summis naturis; affectavit earum dignitatem; sprevit matris auctoritatem; ne agnoscere quidem voluit genitricem. Hoc quum Sophia non praevidisset atque omnino eorum, quae secutura erant, ignara nec provida ſilium peperisset: ex matris ignorantia Ialdabaoth natus dicitur. Verba Irenaei, quibus Sophiam in aquas delapsam memorat, difficiliora sunt interpretantibus. Dicit, ut Massuetus edidit: Virtutem, qude Superebulliit(Fevarden- tius auctoritate vet. cod. superebullit) ex femina, habentem(in aliis exemplaribus: ha- bente) humectationem luminis, a patribus decidisse deorsum docent, sua autem voluntate ha- bentem humectationem luminis(ialde os Pœ᷑τιις) et descendentem simpliciter in aquas, quum essent immobiles, et movisse quogue eas, petulanter agentem usque ad abyssos: æt assumsisse 19 ex eis corpus. Loco offensionis pleno afferenda est medicina. Nam neque a patribus decidere potuit deorsum Sophia, quum in Bytho non versaretur, neque sua volun- tate particulam aliquam luminis Primi ac Secundi Hominis nacta est. Quod quum videret Moshemius, illa:„a patribus“ commate interposito a sequentibus se- iungenda, itemque verba:„Sua autem voluntate“ ad ea, quae antecedunt, referenda esse statuit. Hoc modo si distinguuntur: sensus eorum verus atque fabulae accommodatus est. Attamen iterata illa: habentem humectationem luminis offendunt. Neque perspicimus, cur repetita sint, quum, quod Moshemius ex iis eruit, in antecedentibus haud obscure contineatur. Inde proclives sumus in eam senten- tiam, ut habeamus spuria, atque locum sio legendum censeamus: Virtutem autem, quae superebulliit ex femina, habentem humectationem luminis a patribus, quam et Sinistram et Prunicon vocant, decidisse deorsum docent; sua autem voluntate et descendentem simpliciter in aquas— etc. Vocabulum simpliciter male ab interprete positum est. Irenaeus sine dubio scripserat: dπτιαι*ς, quod temere convertendum fuit. Praeterea varietas lectionis in verbis: et movisse quoque eas notanda est. Legitur in nonnullis libris: ne movisse—, quod quum aperte sententiae repugnat, recte a Massueto expunctum est. Id Grabium non vidisse, illud ne retinentem, miror. Ab hac de Sophia Irenaei narratione differunt, quae apud Theodoretum relata sunt. Is dicit: rhy dνααναοι˙σα⅔ mτο ο εοs iæνμ⁴α˙α εεπmσ᷑εᷣν eντ αο* εα* ενeνινενσπκυωά Sꝓραυν ⁴* IIpobrreoy ol ApoeydSnAry. Secutus esse videtur hoc loco rationem, quam in praef. ad haeret. fabul. lib. II descripsit. Quapropter eius auctoritatem repudiantes Irenaei rationem comprobamus. Non est, quod de caussis disputem, quibus adducti Serpentini materiem ad Sophiae lumen concurrisse statuerunt. Similia in Manetis doctrina praecipiuntur, qui illam in luminis sedem irruisse adeoque deum perturbasse commentus est. Lu- men dexleag aud dræorpoy materiae dicitur. Conf. Theodoret. haeret. fab. comp. I, XXVI. Sed quod ad Irenaei verba attinet„machinatam esse abscondere illud, quod erat desuper lumen“, non possum non addere, quid sentiam. Quaeritur, quod- nam lumen intelligendum sit; utrum id, quod a patribus acceperat Sophia, an illud, quod in Bytho esse fingitur. Ac Massuetus quidem ita disputat: Virtus exsuperans, quae in inferiora delapsa est,—— quum in aquas hactenus immobiles descendisset, movere coepit eas ab imo ad summum assumsitque ex eis corpus.—— Frustra ni- tebatur aquarum complexus excutere et ad matris sinum remeare. Interim superni luminis reliquias abscondere pro viribus conabatur: miseram enim angebat timor, ne ab elementis laederetur. Vides igitur, eum illa verba de lumine, quod Sinistra nacta erat, interpretari. At vero quae apud Irenaeum sequuntur, satis docent, hanc opinionem nugatoriam ac falsam esse; nec satis mirari possum Neandrum, qui, quod iamdudum a Moshemio refutatum erat, denuo protulit atque operose 20 exornavit, ita ut de tegumento verba faceret, cuius rationes nemo facile intellexerit. Quare de lumine, quod est in Bytho, cogitare debemus. e. Deinde considerandum est, quanam ratione Sophia coelum condiderit. Secu- tus sum Irenaeum, ex cuius narratione apparet, eam suo arbitrio suaque voluntate id opus perfecisse. Nec dubium, quin hoc verum sit. Aliud tamen sibi invenire visus est Moshemius in Tertulliano, Epiphanio atque Theodoreto, quos ita expli- candos esse arbitratur, ut Sophia invita atque necessitate coacta coelum formasse dici debeat. Nimis pressit illorum verba. Tertullianus dicit de praescript. haeret. c. 47 p. 63 Opp. Tom. IIed. Seml.: se(aconem alterum, Sophiam) postea, quum in superiora voluis- set eniti, gravitate materiae permixta sibi, non potuisse ad superna pervenire, in me- dietate relictum extendisse totum, effecisse sic coelum. Epiphanius haer. 37,§. 11: erüge e Eavrin H‿τα iαeν eisς rνν ναυννα να εsereiren eauνuy. Kal oOtroς Te,,οεν μe³⁶ι T Odpαν. Theodoretus: ⁴νανꝙmνυμάμιά ε ααά έ roũν eoexeεμεινο οσςματοο υexen dοεα τνινν oεmρμα. Ad hano rem illustrandam comparari possunt, quae in Mosaica cosmogonia edocentur de coelo(p Gꝓτενεεέανμα Alexand., ürmamentum Vulg.). Non sollicitanda sunt Irenaei verba:; cum virtutem sumsisset per omnia. Ita legunt Grabius, Massuetus, alii; recte. Sententia enim haec est: Sophia summo luminis superioris desiderio effecit, ut eius virtutem per omnia h. e. totam assumere posset. Conf. Irenaeus, cap. XXX,§. 1 et 4. Id statuendum est ex universa do- ctrinae indole, quum aliter explicari non possit, quomodo cum puro Christi lumine copulari atque una cum illo in Bython recipi potuerit. Aliam tamen rationem iniit Moshemius, qui verba illa: per omnia ad sequentia: deposuisse corpus referenda esse, et locutionem virtutem sumere idem significare iudicat, quod virtutem accipere, qua dicendi formula Irenaeus in antecedentibus usus est. Sed in hac re errasse videtur vir summus. Vexata sunt, quae sequuntur: corpus autem hoc exuisse dicunt eam, feminam a temina nominant. Ita edidit Massnetus. Sed nemo verba intelligere poterit, ac vereor, ut Grabii coniectura, quam et Massuetus in notis ad h. l. et Moshemius N. IX p. 153 amplectuntur, excidisse voculam quod legendumque esse: corpus au- tem hoc, quod exuisse dicunt eam, feminam etc., recte sanentur. Certe non habeo, quo explicem, quomodo Serpentini coelum feminam a femina appellare potuerint, etsi nolo urgere, quod Moshemius monuit, non posse decerni, cuinam corpori no- men indiderint, utrum ei, quod primum abiecerat Sophia, an illi typo, quo post liberata esse perhibetur. Praeterea in nullo alio scriptore aliquid legitur, quod rem explanet, ac Moshemius Grabium recte castigat dicentem: coelum ita nomina- tum esse, colligitur ex Theodoreto. Mihi ille locus sic legendus esse vide- tur: Corpus autem hoc exuisse dicunt; eam feminam a femina nominant. Ratio ha- beri debet ortus Sophiae, cuius mater exstitit Prima Femina sive Spiritus Sanctus- 21 Conf, Tren. III, 25 p. 224. Ita hand rem expediri posse confido, quam qui factum sit ut Neander non attigerit, silentioque praetermiserit, quaerere nolo.— Dolemus, Irenaeum esse in his breviorem atque obscuriorem; eius tamen nar- ratio erroris convinci non potest. Sed quod Theodoretus disputat, coelum ab Ophi- tis dictum esse filium Sophiae, id aperte falsum est atque ortum ex inveterata con- textorum corruptela. Legimus: ezeivoy dè(roν ouαν˙ον) vid rod Igoveεν εανσι IHoc ad Ialdabaothem pertinet, quod ea, quae paullo post sequuntur, manifesto osten- dunt. Moshemius, vitiosam lectionem animadvertens, in codice, ex quo edi Theo- doretum curavit Sirmondus, quaedam omissa recte statuisse videtur. Quum vero et Schulzius, novissimus Theodoreti editor, in editione Graeca, Romae 1647 emis- sa, ex qua varietatem lectionis in libris haereticarnm fabularum congessisse dicit praef. p. VI Tom. IV, hoc loco nihil aliud invenerit, certe nihil annotaverit: dif- ficile est, loco corrupto medicinam afferre. Idem Theodoretus narrat: eira Xoαονν οωεράν eμσιντνινασι ετν˙οs ν lenreα. Mater Sophiae versabatur in Bytho. Ad matrem evolare est in Bython recipi, Sed eo tempore, quo Sophia corpore aquatili liberata est, nondum ad matrem evo- lavit sive in Bython recepta est. Id postea factum auxilio Christi fratris. Coniun- xit Theodoretus hoc loco, quae coniungenda non erant. Fallitur Moshemius (N. IX p. 154), qui, Theodoretum ob eam rem castigans, Sophiam nunquam in beatissimorum luminum sedem receptam esse contendit. Nec quod disseruit de ratione, qua illi auxilium latum sit, defendi potest. Nam qua luminis superioris cupiditate inflammata perhibetur, eam ipsi a Spiritu Sancto immissam sive infusam esse, neque veteres scriptores referunt, neque accommodatum est fabulae rationibus. Rectius et accuratius Neander istam rem consideravit. De Ialdabaothis nomine explicando in varias partes discesserunt viri docti. Forma, qua ntimur, genuina esse videtur. Eam codices Irenaei optimi, Epiphanius atque Tertullianus praebent. In aliis tamen Irenaei codicibus invenitur Jaldabooth vel Ialdaboth. Plerique censent, vocem repetendam a vocabulis paα by, quae genitum a patribus significant. Vid. Gallasius et Fevardentius in notis ad Iren. cap. XXXIV. Sed quum laldabaoth a patribus non genitus sit, ea ratio refellatur necesse est. Conf. Moshemius, N. XVI, p. 160. Tevardentius modo laudatus et aliam rationem, a Cyrillo Alexandrino iam prolatam(Conf. Ursini Anal. lib. VI p. 3¹19), proposuit, qua nomen a verbis 20 deducendum esse atque eum signifi- care putat, qui patres generaverit. Similiter Petavius in notis ad Epiph. haeres. XXV vocabnlum exposuit, dicens: a' et Nade deductum videtur, quasi matricem patrum ag propagatricem vim dixeris. At quo minus hoc probem, impedior eo, quod aeones, qui ex Jaldabaothe nati sunt, nullo in loco patres nominantur, neque Iudaeorum maiores facile intelligi possunt. In specimine coniecturarum et obser- vationum in quaedam loca Origenis, Irenaei, Tertulliani et Epiphanii, editioni 22 Irenaei Grabianae adiecto, nomen ortum esse docetur a vocabulis: p*⁷2 o, quae sententia non recte defendi posse videtur. Nec Basnagii ratio, quem Moshe- mius excitat interpretantem: Dominus Deus fortitudinum, verisimilis est. Eandem tamen Tabricius in notis ad Philastrium de haeres. XXXIII, p. 71 probavit. Quod deinde Bellermannus(III, 59) statuit, Ialdabaothis nomen esse pia*, i. e. filium materiae, id Ophitarum doctrinae non satis congruit. Erat quum crederem, ex voce Saα- nomen explicandum esse, ita ut de calamitosa ac miserrima conditione cogitandum esset, qua Sophia erat constituta. Sed re accuratius ponderata perpen- sisque ceterorum aeonum nominibus, quae a dei appellationibus in codice Hebraeo usitatis desumta sunt, in sententiam, a Clerico iam indicatam, proclivis sum, ut statuam, Ialdabaothis nomen exortum esse e vocibus: Dax D r Quum vero Zaßacs in aeonum numero ponatur, Ophitae formulas biblicas: miay bg et näsar g mn. discriminasse videntur. De permutatione litterarum x et vid. Gesenius sub x. Qua ratione Sophia Ialdabaothem enixa sit, certo definiri non potest. De ea re quum Irenaeus ac Theodoretus nihil memorent, Tertullianus autem et Epipha- nius obscurius disserant, admodum difficile est iudicium ferre. Apud Tertullianum legimus: Dicunt, de illo summo primario aeone complures alios aeones exstitisse inferiores, omnibus tamen istis aeonem antestare, cuius sit nomen Ialdabaoth. Hunc autem conceptum esse ex altero aeone, aeonibus inferioribus permixto. In his quae extrema sunt verba, aut nullum sensum praebent, aut intelligi debent de eo, quod Sophia cum aqua et materie fuit permixta. Epiphanius dicit: roëroy Je r9o8eAn Sar leτ ⁴˙εναμeνειισν εαα ,νοωανσν ν 1dαν εππιντd, rorréor i dv IIgovvelzov. Ad haec explicanda disserit Moshemius: Dieses bedeutet, so viel ich urtheile, daſs ihn seine Mutter in dem Stande ihrer Schwachheit und Unwissenheit auf die Welt geset=zt habe, daſs er ein Sonm der Angst und Noth gewesen sei. Censet igitur, Ialdabaothem a matre in aquas delapsa natum esse, ad eamque opinionem probandam Irenaei aucto- ritate abutitur, narrantis, aeonem illum ne scivisse quidem, quae ipsius mater fuerit. Hoc ignorasse censet propterea, quoniam Sophia paullo post evolasset. Neander hoc modo de eadem re disputat: In diesem Zustande der Entfremdung von dem höchsten und des sich selbst vergoͤtternden Hochmuthes erzeugte sie, um ihre Schöpferbraßft, gleich wie der höchste Gott, auszunlben, den ihrem damaligen Zustande entsprechenden De- miurgos. De caussis, quibus Sophia filium ediderit, quum dissideant Moshemius et Neander, in eo tamen consentiunt atque conspirant, Ialdabaothem in aquis esse natum. Quod fabulae ratio respuere videtur. Nam Ialdabaoth ad inferiora subse- disse dicitur. Probabile est igitur, eum editum esse a Sophia, corpore aquatili liberata atque superiorem locum consecuta. — 23 Sectio III. De aeonibus aetheriis rerumque creatione. . Ialdabaoth, a Sophia aliqua luminis particula ornatus, indeque vi divina ac procreandi facultate instructus, postquam ad inferiora subsederat, matre invita atque nolente, ex aquis filium produxit. Is Iao dictus est. IJao patrem imitans genuit Sabaothem; Sabaoth Adonaeum; Adonaeus Aeloaeumz Aeloaeus Horaeumz Horaeus denique Astaphaeum. Hoc modo novum aeonum genus exortum est, qui ex ratione ortus diversa dignitate et virtute conspicui, planetarum principes habentur. Nam quisque coelum, in quo tanquam in domo non solum habitator, sed etiam rector et moderator esset, sibi condidit. Constituunt isti siderum architecti Hebdomada, quae Gnosticis sollemnis est, sive Ogdoada, si Sophia ipsis annumeratur. Omnes regnandi cupiditate flagrant; omnium maxime autem Ialdabaoth. Movet iste omnem lapidem, ut summas obtineat, etsi Sinistra, quo minus imperium sibi vindicet, callida arte impedire studeat, eiusque molimina irrita reddat. Inde maxima conten- tio de principatu inter planetarum principes. Hos enim, quorum vel pater vel avus vel proavus Ialdabaoth exstiterat, ut cum Theodoreto loquar, ante omnia sibi subiiciendos esse putavit. Propterea angelos, archangelos aliasque virtutes creavit, sperans, fore, ut aeones ipsum, pompam istam suspicientes, summum haberent principem. Res desperata fuit, quum illi, moderante Sophia, patri obstinatissimo animo obsequium denegantes, seditionem excitassent. Attamen a consilio perse- quendo non desistit insolentia; nec Ialdabaoth flecti potuit. Cogitanti animo tristis- simo atque iracundo de nova ingredienda ratione, qua flliis persuaderet felicius de summa patris auctoritate ac dignitate, optimum visum esse narrant, ex materie coelis subiacente rudi adhuc indigestaque res producere, quae planetarum princi- pibus essent argumento, semet esse universi mundi potestate ac dominatu insignem. Nec mora. Omnes nervos omnesque vires, quibus ad procreandum est instructus, contendit ad elementa in iisque exercet. Producit eo, quod Ennoeam in materiae faecem defgit, filium serpentiformem, quem Nun dixerunt Serpentini. Oriuntur praeterea omnia alia, quae in rerum natura obveniunt, excepto homine. Inde et mala, ut summorum aeonum oblivio, malitia, invidia, mors, alia. Re perfecta, gloriatus esse fertur Taldabaoth: ε ν¶ Sεᷣ arhg, ald urdg ene des. Haec insolentia verba quum audivisset Sophia, alta voce per caelos aetherios indigna- bunda clamavit: Mi Jeν˙dον*Iaν˙ααα˙ ε&οσσι μ σσ ¶ παάφi dreντον, s dSννο 2α eοοσνάσοα, vidg A„S9Geor. Quo quidem prorsus inaudito atque insolito clamore planetarum principes, qui nihil adhuc cognoverant de Primo ac Secundo Homine, Vehementissime sunt perturbati. Nec mirum est, eos curiosiores, quid sibi voluerint illa verba, quaesivisse. Ialdabaothi igitur metuendum fuit, ne co- guoscerent rem suam ementitam, falsam plenamque esse temeritatis ac vanitatis. 24 Ab ea investiganda ut avocaret, quum rebus creatis deesset adhuc homo, callide ad hunc formandum atque fingendum eos invitavit, verbis utens: deöre, roι⁵σιε dν οπꝶπσον rœr'eine nνꝙ. Speravit, fore, ut aeones et admodum delectarentur demandato negotio, et obliviscerentur eorum, quae audierant, in eo opere perfi- ſiciendo occupati. Nec impedivit Sophia, quo minus stulti illi principes hoc consi- lium inirent atque persequerentur. Imo rem promovit et adiuvit eo, ut illos sin- gulari quadam arte institueret, quale esse deberet hominis creandi ingenium, quae eius natura. Praeviderat enim, aeones aetherios omni vi divina privatum iri, si hominem anima imbuerent; eaque destitutos nihil valituros esse ad summorum nu- minum auctoritatem dignitatemque labefactandam. Sex itaque planetarum principes, Ialdabaothis fallaciis decepti, monstrum quoddam humanum communi consilio et opera in coelis conformarunt. Namque is homo, quem fabricati dicuntur, immensa fuit latitudine ac longitudine, iacuitque immobilis et torpens, quum, qua instructus erat anima, ea ipsi non praeberet semet erigendi facultatem, mentis autem non compos factus esset. Hinc novae machinae Sophiae. Suasit aconibus, ut hominem ad laldabaothem adveherent peterentque ab illo, ut lumine(wνενινιμιά) eum collustra- ret. Ita Ialdabaoth, quum lubenter filiorum precibus ac votis annueret, per impru- dentiam benignitate male collocata, luminis iacturam fecit, indeque homo cogitandi et volendi facultatem accepisse dicitur. Hac instructus et ornatus statim Primum ac Secundum Hominem cognovit; snprema numina, spretis planetarum principibus ac repudiato in primis Ialdabaothe, coluit eamque nactus est vim, qua se potuit erigere. Praeterea eius corpus luminis splendore repurgatum est atque redditum clarum et leve. Ialdabaoth, matris praestigiis circumventus, virtutem superiorem homini largitus erat. Inde visus est omnem operam perdidisse. Attamen de gradu sese deiici non passus est. Ut quae inconsulte ac temere fecerat corrigeret, privan- dum esse hominem lumine iudicavit. Hoc ita instituere debebat, ut illud se amittere non intelligeret. Decrevit igitur feminam producere. Speravit enim, fore, ut homo eius venustate caperetur, cum ea se misceret atque hac voluptate debilitatus exhaustusque vim divinam occulto perderet; liberi autem, quum lumen quasi diffluere deberet, summis aeonibus haud cognitis, ipsum colerent afficerent- que honore divino. Quod decreverat, statim perfecit. Verum enim vero et hoc consilium vafre initum Sophiae dolis ceterorumque aeonum lascivia petulantiaque irritum factum est. Rapuit Sophia feminam et hoc modo cavit, ne Adamus ipsius amore inflammaretur atque teneretur. Planetarum autem principes illam vix co- gnoverant, cum ad Evam concurrerent, eius pulchritudinem admirarentur, cum ipsa rem haberent, filiosque ex ea susciperent, quos angelos esse schola docuit. Quod etsi Sophia prohibere non posset, tamen providentissime prospexit, ne lumen, 25 quod femina a patre consecuta erat, aeonum amplexibus contaminaretur. Ratione recondita et occulta virtutem divinam Evae subtraxisse dicitur. Omnia, quae ad auctoritatem suam confirmandam et stabiliendam molitus erat, Ialdabaothem frustrata sunt. Inde exacerbatus obstinatiore etiam animo rem persequitur. Angelos ex femina natos in terram detrudit; Evam in suam potesta- tem redigit; Adamum lumine, quod ei tribuerat, privat. Bython occludere atque locum ipsi proximum in coelis aetheriis ad illius naturam et speciem designare et construere machinatus est. Hunc inferioribus aeonibus beatissimorum luminum domi- cilium habitum iri confidit. In eo loco, qui paradisus appellatur, Adamum et Evam clam collocat, quorum corpora, quamvis virtus divina ipsis demta fuerit, purissimo splendore conspicua erant. Praeterea ipse Ialdabaoth una cum filio, cui nomen est Ophiomorpho, ibi versari voluit. Ialdabaoth Primum Hominem se esse simulavit; Ophiomorphus sive Nus Secundum Hominem repraesentavit, Adamus Christum, Evya Primam Feminam sive Spiritum Sanctum. Ita quatuor summi aeones in paradiso esse videbantur, et Ialdabaoth in spem ingrediebatur, fore, ut felicius aeones, qui quanquam de summis numinibus audierant, tamen eadem non accuratius cognoverant, deciperet atque falleret. Nec potest negari, iis hoc artifi- cio fucum fiüeri potuisse putantibus, Adamum et Evam periisse. Quum laldabaothis sollertia paradisum ita instrueret et ornaret, ut Bythi imaginem referret, in eo arbores vitae et cognitionis plantare debuit. IIla suppeditavit immortalitatem, haec bonorum et malorum scientiam. Voluit huius operis architectus, ut homines, ne obirent, arbore vitae alerentur; sed vetuit, eos ex arbore cognitionis comedere. Namque intellexit, illud si facerent, sta- tim luminis superioris eos participes futuros, dolum perspecturos, semet dereli- cturos ac summos aeones honore prosecuturos esse. Attamen laldabaothis astutia etiam his subdole et versute excogitatis nihil effecit. Sophia Ophiomorphum ad suas partes traxit. Ab eo impetravit, ut ex arbore vetita ederet. Suasit deinde Evae, ut idem faceret, rerum scientiam inde accipiendam pollicitus. Femina Ophio- morpho, tanquam fllio dei, obsecuta est, atque Adamum ad eandem rem perpe- trandam sollicitavit. Igitur homines, Ialdabaothis legem transgressi, lumine collu- strati ac summorum numinum cognitione imbuti sunt. Qua de re laetabunda So- phia iis, quae antea exclamaverat, similia verba, fllio fraudem, temeritatem atque mendacium, ex quibus totus erat compositus, exprobrans edidisse dicitur. Is in- consulte ac sine iudicio Adamum et Evam paradiso expulit; expulsos in terram proiecit; proiectos diris devovit; nec Ophiomorpho pepercit, sed eadem poena af- fecit. Cautum tamen fuit Sophiae procuratione, ne diris, quas Ialdabaothem im- precaturum esse hominibus intellexerat, lumen, quod acceperant, foede inquina- retur. Hoc enim ad se attraxit. Corpora hominum, quae splendida ac levia fue- rant, crassiora et pigriora evaserunt; anima eorum dissoluta et languida facta est. (4) 26 Retinuerunt tantum illam, quae ab aeonibus inferioribus profecta erat. Istam mi- serrimam atque aerumnosam eorum conditionem miserata est Sophia. Reddidit ipsis noannullos luminis radios eosque imbuit mente. Inde factum est, ut sese ex materia exortos esse atque morti obnoxios tristi animo cognoscerent. Sed etiam in spem adducti sunt, se ad tempus tantum in corpora esse inclusos. Haec abii- ciuntur, nec redeunt post mortem in vitam; mens vero et anima servatur. Praeter- ea Sophia et iis prospexit, quae ad vitam sustentandam necessaria erant. Nam quum homines nudos se esse viderent ac fame vexarentur: jet vestimenta parare et cibos invenire eos edocuit. De Ialdabaothis nomine sapra dictum est. Ceterorum aeonum nomina nullam habent difficultatem, exceptis Horaeo et Astaphaeo. Iao est ν. Haec forma in Gnosticorum gemmis saepissime invenitur, quod argumento est, hoc modo ν reroανραμ³ον Ʒνοωοα pronuntiandum esse. Conf. Bellermannus, II p. 33 sedd., ubi loca patrum et classicorum scriptorum collegit. Sabaoth est pisax, Adonaeus , Aeloaeus(Ail.αάνι) ndx. De Horaeo(Lας) ambigua res est. Quod Va- lentiniani de Horo docuerunt, ex eo nihil repeti potest ad huius principis nomen expe- diendum. Quum in precatione apud Origenem servata, quae ad Horaeum facienda est, oανμ αοds commemoratur: nomen ab Hebraica voce Sise deducendum esse videtur. Indicat igitur igneam principis naturam. In nomine Astaphaei CAGτιρρσό⁶υνσ) variant codices. Alii habent Adstapheus, alii Artapheus. Gallasius et Fevardentius in notis ad Irenaeum deducunt a voce enw, quae est inundare. Hoc eo defendi potest, quod apud Origenem in precandi formula habetur. In ea scilicet dicitur: r‿οeνποναο πναεες νú5αmτο ρσeρμ. Astaphaeus igitur est aquarius. Inde perspicitur, Clericum non esse audiendum, qui nomen de custode sumendum, aut ex vocabulo Wn repetendum esse censuit, ita ut formam Assadeus genuinam haberet. Aeones aetherii stellas architectati sunt, quae errantes falso vocantur. Sed difficillimum explicatu est, quasnam singuli condiderint. Ialdabaothem Saturnum esse, Origenes contra Celsum lib. VI, p. 296 tradidit. Paol, inquit, ‿τsovroeide? dνεννιοσσσννισααρ ‚eν dο„o b Piroyra. Saturni stella, in bibliis ſpe(apud Amosum V, 26) et Peg†eσ(act. VII, 43) appellata, a Graecis Oaνυυν nominatur. Conf. Cic. de nat. deor. II, 20. Mars dictus est Hrpdeig. Huius stellam igitur Horaeus tecisse videtur, si quid ex nomine potest concludi. Qui princeps appellatur Iao, eum lu- nam indicare censeo. Nam in precatione mystica apud Origenem dictus est: dονπ vver pa*ς. Adonaeus sol esse videtur, si licet aliquid concludere e verbis Macrobii. Saturnal. lib. I, cap. 21 dicentis: Adonin solem esse non dubitatur, inspecta religione Assyriorum. Restant Iupiter, Daεον, Mercurius, r⁴lν Venus, οσσςρs; ex Ophitarum principibus aetheriis Aeloaeus, Astaphaeus, Sabaoth. Sed nolo coniectare, quae stellae illis adscriptae fuerint ab Ophitis. Coptica, quae circumferuntur, planetarum nomina, a Kirchero vulgata, habes apud Spencerum, de legibus Hebraeorum ritua- libus lib. III, diss I, p. 36. Conf. de Dieu ad acta apost. cap. V. 27 Quod ad numerum fliorum Jaldabaothis attinet, Tertullianus, Epiphanius, Theodoretus, Nicetas Choniates, alit, in veritatis ignoratione versantur. Hi enim septem aeones profectos esse ab illo tradiderunt. Quod si verum esset, a Serpen- tinis Eryyeds aeonum aetheriorum esset edocta, quum istis fliis pater ipse eiusque mater Sophia annumerarentur. Hoc repugnat ceterarum schola- rum de Ilebdomade et Ogdoade decretis, atque ex diagrammate, quod Origenes descripsit, idoneis argumentis refutari potest. Praeterea id falsum esse, ex pla- netarum numero antiquitati cognito edocemur. Namque Ophitis octo stellas erran- tes notas fuisse, nemo affirmabit. Necesse igitur est, ut Irenaei narrationem et hoc loco sequamur. 9 5 . Rationem, qua Iao ab laldabaothe progenitus sit, Irenaeus hoc modo descri- bit: Potens factus emisit et ipse, sicut dicunt, ab aquis filium sine matre, neque eum cognovisse matrem volunt. Haec verba mirum quantum vexavit Moshemius. Sed non est, quod eum refutem. Quid sibi velit Irenaeus, ex alio eiusdem loco apparet, quo legimus: primo ipsorum laldabaoth contemnente matrem in eo, quod fllios et nepotes sine illius(vitiose: ullius) permissu fecerit. Ex aquis filium pro- duxit, quoniam, ut Tertullianus dicit, inferius descenderat. Idem Epiphanius te- stificatus est: 6 Iaxlda.Sey elg rä luαrcrara. Ceterum de procreandi vi Ialda- baothi adscripta Irenaeus edicit: flium eius dicunt habuisse et ipsum adspirationem quandam in se incorruptelae a matre relictam ei, per quam operatur.— Factis ab Ialdabaothe angelis, quorum ordines similiter in epistola ad Colos- senses I, 16. recensentur(SHovot, zvrpiörnres, Aνα, esoroiαν), exorta est inter pla- netarum principes maxima contentio de dominatu. Hoc narratur ab Irenaeo ac Theodoreto. IIle dicit: ad litem et iurgium adversus eum(perperam alii: eos) con- versos esse fllios eius de principatu; hic: Naoτ⁴ασ εσωσα ςι τοις emάve Td„ rSG- roy, 16 1„ dyra rριαο, r d Enlrrdꝓκσσον, ⁸εν ˙ p6„ y.— Quae Terxtullia- nus de rerum creatione prodit, sic se habent: Virtuites igitur illas et angelos infe- riores hominem fecisse, et, quia ab infirmioribus et mediocribus virtutibus institutus esset, quasi vermem iacuisse reptantem; illum vero aeonem, ex quo Ialdabaoth pro- cessisset, invidia commotum scintillam quandam iacenti homini immisisse, qua exci- tatus per prudentiam saperet et intelligere posset superiora. Sic rursum laldabaoth istum in andignationem conversum ex semetipso edidisse virtutem et similitudinem serpentis, et hano fuisse virtutem in paradiso: id est, istum fuisse serpentem, cui Eva quasi fllio dei crediderat. Decerpsit, inquiunt, de fructu arboris atque ides generi humano scientiam bonorum et malorum contribuit. Virtus et similitudo ser- pentis de Ialdabaothis flio, qui Nus et Ophiomorphus dicitur, intelligenda est. In errore tamen versatur Tertullianus narrans, Ophiomorphum post hominem progeni- ium esse. Neo verum est, quod dicit, hominem a Sophia lumen esse adeptum.— Usa fertur mater Jaldabaothis ad filium gloriosius de se locutum refellendum apud 28 Irenaeum verbis: noli mentiri, laldabaoth; est enim super te Pater omnium, Primus Anthropus et Anthropus, filius Anthropi. Ex his supplenda sunt, quae in Theodo- reto leguntur: etra ²ανινονντνν τν cονμμιρςοο παιννα Ki εεν, ⁸1/1 SeJs ll rr 2al ndg us osdeig:(Apud Irenaeum transposita sunt: ego pater et deus) rin dè unreoa du νρνέ̈⁴e ωσόάασν επσπσιοmπμσσι αυντι, ν eidon, Lore 7⁴ rr d πσανπιαρ αυναν ⁶eφάνιυνν πιμισννο dp- S90ο, vi d S.or. Exciderunt ante vocem viòssine dubio. quae addidi: 2α ⁶eρμ ⁴μ ασφσσςς. Compellavit laldabaoth planetarum principes ad hominem fingendum alloquio, repetito ex Geneseos loco I, 26, ubi vox MEy a nonnullis Iudaeorum magistris similiter, atque Ophitae intellexerunt, exposita est, statuentibus, deum allocutum esse angelos. Quid, quod de corpore hominis immenso consentiunt Talmudici do- ctores, qui in libro Sanhedrin tradiderunt, Adamum pertinuisse dd n dn 1 a fine mundi usque ad finem. Conf. Heideggerus, de historia patriarcharum IV, p. 16.— Discrimen inter uxw et vezuc ab Ophitis statutum noli praetermittere. In reliqua eorum de hominibus doctrina videnda sunt, quae in Geneseos capitibus II et III exposita atque demonstrata legimus. Transeo ac missa facio, quae Moshemius excogitavit de ratione, qua aeones feminam ab laldabaothe creatam cognorint. Fin- xit, Sophiam eos invitasse quasi ad Evam visendam. Praeterea peccat de modo, quo femina principibus succubuerit atque ab Adamo relicta fuerit. Nec scriptorum auctoritate et testimoniis probatur, quod Neander de Eva Adamum amoris illecebris non deliniente disseruit. Ad paradisum spectant haec Tertulliani: quem(laldabao- them) ocelusisse superiora dilatatione, ut, quia angeli, quae superiora essent, scire non pos- sent, ipsum solum deum putarent. Dilatatio de eo, quod praestruxit, ut aeonibus Bythi adspecium eriperet, intelligatur necesse est. De Bytho dici potest, quod Stoicus apud Ci- ceronem de aethere profert, esse extremam oram et determinationem mundi. Hancigitur voluit Ialdabaoth interpositu et interiectu paradisi praecludere. Rem etiam exponit Epi- phanius: ατος αmOαα*λεσας rνινακιν αμνεον αmęQπeε ey, 1*G⁴ αμυιτον οαιοαηρονmρπεννes Sard ⁴νϋτκσαασ τ⁴α mνπ αετdν, 2ardπτεοο res ντοαν, α αάιτοιν εμοωπωυωπα⁴ααι.— De homi- num corporibus apud Irenaeum haec relata inveniuntur: Adamum et Evam prius ha- buisse levia et clara, et velut spiritalia corpora, quemadmodum et plasmati sunt. Ilic errare videtur Moshemius, statuens, laldabaothem hominibus hanc corporum levitatem et claritatem tum tribuisse, quum in paradiso eos collocaret. Verba: „duemadmodum et plasmati sunt“ aliud docent. Refero ea ad illud, quod dictum est de mente ab Ialdabaothe Adamo donata ac de pulchritudine, qua feminam ornaverat. Addit Irenaeus: Venientes autem huc(in terram) demutasse in obscurius et pinguius et pigrius, sed et animam dissolutam et languidam— habentes. Idem scriptor de hominum legem laldabaothis violantium flagitio ita disputat:„Mater autem ipsorum argumentata est,(Massuetus coniecit: argutata est, 4οωρσανταy per serpentem seducere Evam et Adam, supergredi praeceptum Ialdabaoth. Eva autem qnasi a filio dei hooc audiens facile credidit, et Adam suasit, manducare de arbore, de qua dixe- rat deus, non manducare.“ De his et iis, quae sequuntur apud Irenaeum, vid. Mos- hemius, N. XI, p. 165. Verba:„et haec adulterans peccavit“ male intellexisse vi- detur de Eva. Pertinent ad laldabaothem. Pronomen haec significat hanc de. Homine Secundo ac Prima Femina doctrinam. Eam adulteravit.— Ratio, qua Sophia Ophiomor- phum in suas partes traxerit, definiri non potest. Patrem vero eius homines, sce- lere commisso, paradiso expulisse dixerunt, propter eam,(verba sunt Irenaei) quae circa eum erat, oblivionem, ne quidem intendentem ad haec. Ista oblivio capienda est de imprudentia, quae est iracundorum et insolentium. Restat, ut addam ea, quibus Irenaeus refert Sophiam cavisse, ne lumen hominum foedaretur lIaldabaothis exsecra- tione: latenter evacuans Adam et Evam ab humectatione luminis, uti neque maledi- ctionem participaret, neque opprobrium is, qui esset a principalitate, Spiritus. Sic 29 quoque vacuos a divina substantia factos, maledictos ab eo et deiectos a coelo in hunc mundum docent. Plena sunt errorum, quae Moshemius de his verbis disputa- vit, N. XII, p. 174. Nam evacuans intelligi nequit de Ialdabaothe per fabulae ratio- nes ac leges grammaticas, quae evacuantem requirerent. Ceterum symbolicam nuditatis hominum rationem, quam Neander probabilem esse iudicavit neque tamen exposuit, me in hoc doctrinae nexu non perspicere profiteor. Sectio IV. De regno Ophiomorphi et sacris Iudaeorum. Enarravimus, Ophiomorphum eadem poena affectum esse, quam homines, legem Ialdabaothis trangressi, dedisse dicuntur. Paradiso expulsus et ad inferiora deiectus in suam potestatem angelos ex Eva natos atque ab laldabaothe in terram detrusos redegit. Produxit filios ad superioris Hebdomadis exemplum, Surielem, Raphaëlem, Gabrielem, Thauthabaothem, Erathaothem, Onoëlem, hocque modo regnum condidit. Isti daemones, quorum principi Ophiomorpho et Michaeli nomen est, appellantur 20, ικο⁴ι ἀeροντνει, ρντιι. Michaelis signum fuit serpens; Surielis taurus; Ra- phaélis leo; Gabrielis aquila; Thauthabaothis ursus; Erathaothis canis; Onoélis asinus. Adversantur generi humano propterea, quoniam Michael hominum caussa ad inferiora proiectus est. Hinc Cainum, ex Adamo et Eva natum, postquam cibis Sophiae pro- curatione inventis satiati coiverant, statim arripuerunt, atque post ita perversum egerunt, ut Abelem occideret, primumque invidiae ac necis specimen ederet. Factum quidem est Pru- nici numine, ut Sethus eiusque soror Norea nascerentur, ex quorum coniugio nova ho- miuum suboles exsisteret summos aeones cultura, sed omnes fere ad Ophiomorphi partes accesserunt, relictis Ialdabaothe eiusque fliis, relictis et supremis numinibus. Inde superstitio exorta est hominumque depravatio; inde mala cuiusvis generis per orbem disseminata sunt. Ialdabaoth quum videret, plurimos ad suas partes trahere Michaelem, alios, quanquam paucos, Primum ac Secundum Hominem colere, hac filii iniquitate ac matris Sophiae artibus adeo exacerbatus est, ut omnes Michaelis atque aeonum summorum cultores exstirpare decerneret. Agros itaque inundavit eaque eluvione, nisi Sophia paucos servasset, Noachum eiusque domum, totum genus humanum exstin- ctum esset. Ex eorum posteris Ialdabaoth Abrahamum, quocum foedus iniret de possi- denda iure quodam haereditario Cananaeorum terra aliisque beneſiciis tribuendis, facta conditione legum et ab ipso et ab eius liberis explendarum, elegisse dicitur. Post Hebraeos ab Aegytiis in servitutem redactos ut liberaret, Mosem legavit latis- que legibus sacra sua instituit. Haec per losuam, Amosum, IIabacucum, praecones suos, stabilivit. Verumtamen et ceteri planetarum principes legatos habuerunt inter Iudaeos. Iao misit Samuelem, Nathanum, lIonam, Micham; Sabaoth Eliam, Ioëlem et Zachariam; Adonaeus Iesaiam, Ezechielem, Ieremiam, Danielem; Aeloaeus Hag- gaeum, Tobiam; Horaeus Micham, Nahumum; Astaphaeus denique Esdram, Sopho- niam. Hi quisque sui dei ac domini cultum inter Iudaeos promovere studuerunt. Attamen Sophia ita moderata est, ut multa inscii atque inviti de supremis numini- bus, in primis de Christo, illos docerent. Sed hic subsistamus necesse est. In aliud tempus differimus, quae de Ophita- rum Christologia, vita, cerimoniis, diagrammate et precationibus disputanda sunt. ———————— 7† Quum Serenissimus Princeps, Plectoralis Hassiae regni Potentissimus Consors, die XIII ante Calendas Septembres tricesimum secundum actatis annum peregerit: hunc diem a Gymnasio nostro religiose agendum ita celebrabimus, ut et chori canant modis a FEnreHii aptatis et oratio habeatur de novis incrementis Principis iussu scho- tis patriae altioribus comparatis. Eam Latine dicet Vir Summe Venerabilis, Gymnasii Director, Dr. Wils, pia vota pro vita et salute Indulgentissimi Principis nuncupaturus. Huic sollemnitati atque papegyri ut scholae Patroni et Amici, suo quisque ordine honorandi, IHlu- stres, Summe et Maxime, Venerabiles, Amplissimi, Clarissimi, Humanis- simi interesse hancque acroasin audire velint, qua par est, observantia * 1 rogamus.