DE HEREDITATE LEGATOVE ABSENTI DELATO, TAM SECUNDUM IUS COMMUNE GERMANICUM, OQUAM SECUNDUMLEGEM FRANCO-GALLORUM, ETANTIOUAM ET NOVAM. DISSERTATIO INAUGURALIS, ACCTORITTATE ET CONSENSU ILLUSTRIS IURISCONSULTORUM ORDINIS AD VENIAM DOCENDI RITE IMPETRANDAM SCRIPSIT JOANNES BAPTISTA HEINRICH, UTRIUVSOUER TZURIS PO0CTOR. TVPIS LICHTENBERGERI. MDCCCXLI. um edito eruditionis specimine facultatem publice docendi comparaturus essem, in animo mihi erat, absentiae ¹) doc- trinam secundum jus commune Germanicum quam diligentis- sime et accuratissime per omnes partes explicare et, quae inde’ secuta esset, ratio cum ea ratione comparare, quam codex civilis Franco-Gallorum hac de re obtinendam constituit. Quam comparationem res ipsa postulare videbatur; cum enim jus commune Germanicum omnibus paene de absentia legibus et institutis carens, multis adhuc vitiis laboret: codicis civilis Franco-Gallorum de nostra re praecepta et instituta tam accurata et perfecta sunt tamque certis et sapientibus rationibus et argumentis nituntur, ut certe instar omnium legum sint, quae de materia nostra exstant. Quae codicis civilis praecepta ut accuratius perspicerentur, quaerendum erat, qualis ante codicem illum editum, ejusmodi juris conditio in Franciae terris fuerit, quod equidem hac quoque ratione a re non alienum esse puto, quod et vetus de absentia nsus, qui in Franciae tribunalibus olim obtinebatur, iisdem fere fundamentis nixus fuit, quibus etiam in Germania de absentia fori usus ¹) i. e. couditionis ejus, cujus nec de vita nec de morte aliquid constat. Quare hic non spectautur ceterae verbi absentiae siguifi- catioues, quibus e. g. ejus conditio indicatur, qui eo loco, quo prae- sentem esse res postulat, non adest, aut certo loco, de quo quaeri- tur, domicilium non habet: quorum conditiounum altera ad doctrinam processus, altera ad usucapionis magni momenti est. 1 * 2 jurisconsultorumque doctrina nititur, et quod hoc ipso optime docemur, dum observamus, quibus in rebus doctrina ususque fori et in Germania et in Gallia aut consenserit aut plane discreparit. Dum autem in his rebus indagandis versamur, magis magisque opinio nostra confirmata est, principia, in quibus omnia quae ad hanc rem pertinent, sita sunt, et ea, quae inde sequuntur, non satis dijudicata esse et optime mereri eum, qui ad hanc rem illustrandam aliquid contulerit. Atque primum quidem omnium opus esse nobis visum est, ut inquireremus, quomodo si solum jus scriptum i. e. roma- num spectamus, res sese haberet, ac tum demum exquireremus, qua ratione regulae juris inde proficiscentes Germanicorum observatione judiciorum suppletae et mutatae sint et quatenus, quae eadem judiciorum observatione institutae et expressae repereantur, legis vim obtinerent. Cum autem mox animad- vertissem, hunc laborem majorem fore, quam pro tempore et subsidiis solitaque ejusmodi speciminis ratione, hanc rem accuratius et per omnes partes considerare et deinde, quantum in me esset, ad finem perducere, in hoc ipso autem erudi- tionis specimine unam tantum quaestionem perlustrare institui, qua optime intelligeretur, quanti momenti principia essent, quibus tota, quam supra proposuimus disciplina nititur. Quae- ritur enim „de hereditatis legative absenti, si viveret, „delati adquisitione.“ In qua quidem quaestione tantum abest, ut quae disputaturus sum, sine ulla dubitatione confirmaverim, ut ea conditione dicta et accepta velim, ut mox ampliori studio ad artem et praecepta a me revocentur. In hereditatum legatorumque adquisitione duae spectan- dae sunt res: 1o delatio, 2⁰ adquisitio. 3 Propterea nobis primum inquirendum est: qua ratione jure contendi possit absenti hereditatem aut legatum, quod durante absentia defertur, delatum esse; tum quomodo, si delationem absenti factam esse ponamus, illi hereditas legatumve adquiri possit. Et quidem quaerendum est; quomodo res se habeat, 1) solis juris Romani principiis indagatis? 2) solito judiciorum Germanicorum perlustrato ordine? 3) priscino Franciae jure perspecto? 4) codicis Franco-Gallorum civilis ratione habita. I. Quid jure Romano de quaestionibus nostris statuendum sit. 1) Generalia quaedam. Quodsi absentiam eam hominis conditionem intelligimus, qua plane non constet, num adhuc vivat, an mortuus sit, haec hominis naturalis conditio duplici ratione ex juris norma ponderanda est: 1) quoad simul cum vita aut morte jura nascuntur aut extingunntur, et hanc ob causam quaeritur, cum et vita et mors in dubio relinquantur, qualem vim res incerta ad haec jura habeat. 2) quoad aut in gratiam absentis, aut succedentium in jus ejus aut eorum denique causa, qui jura e morte vel vita illius pendentia tenent, cautiones et modi ad politiam juris civilis spectantes, qui aut necessarii sint aut saltem utilissimi, a re publica constituendi esse videantur. At neque de hac, neque de illa ratione, quae potissimum huc pertinet, jus Ro- manum specialia continet praecepta, excepto eo, quod pluribus 1* 4 locis¹), in quibus de curatore ab hostibus capti agitur, de curatore absentis obiter tantum aliquid monet. Cum igitur praeter hos locos nihil aliud hac de re reperiamus, illa absentis cura secundum ea principia dijudicanda est, quae omnino de bonorum cura sunt retinenda. Alios quosdam locos, in quibus de absentia quidem agitur, sed re vera nihil aliud continetur, nisi quod ex generalibus juris principiis sequitur, paulo post commemorabimus. Erant quidem, qui ex jure Romano praesumtionem mor- tis conjicerent, sed hodie inter omnes certe constat, leges id- circo allatas ²) minime aptas esse ad hanc conjecturam pro- bandam. Quibus rebus efficitur, ut, cum jus Romanum sequimur quemadmodum facto, ita etiam jure concedamus, et vitam et mortem absentis pariter incertam esse, eumque qui ex morte ejus jura derivare velit, mortem, et qui e vita absentis jus aliquod ducturus sit, vitam probare debere, et si utrumque probari nequeat, jura inde pendentia, judici tuenda non esse. Haec, quae attinent ad jura, quae e morte absentis pen- dent, a nulio quidem impugnantur. Attamen reputandum est, haec jura non ob id, quod de morte absentis nunquam pro- batio directa adferri potest, semper in suspenso manere, sed Romano quoque jure mors absentis indirecta via probari posse, si ab eo tempore, quo absens natus est, majus temporis spatium, quam pro solita vitae humanae conditione, praeteriit. Quod autem attinet ad quaestionem de vitae probatione aut praesumtione, ad id, de quo specialiter tractamus, illustran- ¹) fr. 15. D. ex quib. caus. maj.(4, 6.). fr. 6. D. de tulel.(26. 1.). fr. 6. D. quib. ex caus in poss.(12, 4.). fr. 1.§. 4. D. de mun. et hon.(50, 4.). fr. 22.§. 1. D. de reb. auct. jud. poss.(42, 5.) c. 3. C. de postl. rev.(8, 51.). ²) fr. 56. de usufr.(7, 1.). fr. 8. D. de usu et usufr.(33, 2.). c. 23. §. 1. C. de S. S. E. E.(1, 2.). fr. 68. pr. D. ad leg. Falc.(35, 2.). Ca p — 3 dum, tantum ejus dissolutio valet, ut infra ea diligentius examinanda esse videatur. Sed priusquam ab iis, quae mihi praemittenda visa sunt, ad rem ipsam transeam, restat, ut de eo aliquid dicam, quod interest inter absentis conditionem et conditionem ab hosti- bus capti, inter quos aliis de partibus quaedam intercedit similitudo. Totum illud discrimen in eo positum est, quod absens, dum vivit, plena juris integritate utitur, ab hostibus autem captus captivitate capite deminutus, quam diu non postliminio reversus fuerit, servili est conditione, ita ut, in captivitate mortuo, stricto jure nulla hereditas sit; quae juris severitas lege Cornelia sublata heredibusque ab hostibus capti ea fic- tione consultum est, ut, qui captus decesserit, jam tune de- cessisse videatur, ex quo captus sit ¹). Ex quo facile intelligitur, ab hostibus captum, in cap- tivitate mortuum, hereditates, quac, ex quo tempore in captivitatem ductus est, apertae sunt, nulio modo acquirere potuisse. 2) Rei ipsius tractatio. a) Quaestio prima. Num eae hereditates aut legata*), quae, ex quo quis absens est, obveniunt, et ad quae absens, si adhuc vineret, vocatus esset, jure ei delata haberi Dossint? Ut aperta quaedam hereditas cuidam delata sit, haec in unum concurrant necesse est: hunc hominem 1) delata hereditate, adhuc vixisse; 1) fr. 10. et 18. de capt. et postl. rev.(46, 15.). ²) Cum iu hac quaestione dissolvenda unllum sit discrimen inter here- ditates et legata, brevitatis causa, in iis quae sequuntur de illis tantum sermo erit. 6 2) talem esse, quali hereditas deferri potest; 3) ad hereditatem sive ex testamento, sive ex lege voca- tum esse. Quam ob causam quaeritur, qua ratione, haec revera in absenti concurrere, contendi possit. Huc id tantum pertinere, quod Nr. 1° posuimus, apertum est; cum id, quod sub Nr. 30 commemoravimus, in absenti nullius singularis difficultatis sit; quod autem Nr. 20 continetur, in omni homine praesumatur, ideoque ad probationem contrariam pertineat. Communis quidem JCtorum sententia ¹) haec est: ei qui, absentem tum, cum hereditas aperta esset, vixisse contendat, hoc minime probandum esse; adversario potius probationem incumbere, absentem prius mortuum esse, quam hereditas aperta esset, hucusque enim vitam absentis jure praesumi. IHaec argumentatio in generali illa regula nititur, omne quod in rerum natura semel natum sit, tam diu durare prae- sumendum esse, donec extinctum esse, certum factum sit, Quae tamen sententia omnino falsa est ²). Est enim eo orta, quod praesumtionem, qua jura quaesita tam diu durare censentur, donec extincta prabantur, falso ad conditiones statusque rerum, quae sensibus comprehenduntur transtulerunt at perperam intellexerunt notam illam sententiam„ei incum- bit probatio, qui dicit, non qui negat ⁵).“— Qua e regula totam de onere probandi doctrinam deducentes, contendebant, ei omnino probationem incumbere, qui dixisset, in rebus, aliquando indubitate exstantibus, aliquid esse mutatum, eum 1) GroEck Commentar, Band 33. Abtheilung 1. Seite 291. Note 96. VoEr Comm. ad pand. lib. 38, tit. 17.§. 16. LEVvSER spec. 95. med. 24. KocH-successio ab intestato. auctuar. II. Diss. utrum absen- tium successio fiat ex nunc an ex tunc. p. 236. ²2) BerhMANN-HortwEc Versuche über einzelne Theile der Theorie des Civilprozesses. Berl. 1827. S. 317. ³) fr. 2. D. de prob-(22, 3.). c. 23. C. de prob.(4, 19.). 25 7 vero, qui hoc negasset, omnino probatione liberum esse, quamquam jus, quod sibi arrogasset, ex eo penderet, quod conditio quaedam statusque naturalis certo temporis momento non amplius existeret. IIanc doctrinam non veram esse inter omnes hodie JCtos constat ¹). Quodsi igitur, ut jus aliquod nascatur, necesse est, certo quodam temporis momento naturalem aliquam conditionem exstare: dicendum est, ei qui jus illud petat, probationem incumbere hujus conditionis, nec referere, utrum positiva sit, an negativa; nisi forte expressa aliqua legis dispositione prae- sumtio juris introducta sit, quae probationem supervacaneam reddat. Quodsi igitur juris alicujus acquisitio eo nititur, quod naturalis quidam status, cujus initium certum apertumque est, usque ad certum temporis momentum continuatus sit, qui jus illud sibi esse contendit, probare debet, statum illum in id ipsum temporis momentum incidisse, jus vero illud neganti, minime probandum est, statum illum prius desiisse. IIaec ita se habere, ut melius intelligamus, a re non alienum mihi videtur accuratius examinare, quibus rationibus illa doctrina de continuatione jurium quaesitorum probanda nitatur. Ius aliquod existere non sensibus percipi, sed animo tantum cognosci potest ex iis factis, cum quibus juris illius acquisitio lege conjuncta est. Quibus probatis, et ipsa juris adquisitio probata est. Ius autem quaesitum sua vi ac potestate continuatur. Quam continuationem mente tantum complecti- mur, quippe necessariam quandam adquisitionis consequentiam, quae e rebus sensibus obnoxiis omnino percipi nequit. Non est igitur directa de juris alicujus continuatione probatio, qualis de ejus adquisitione adferri potest; indirectam autem probationem, nullam scilicet earum rerum accidisse, quae jus ¹) LixDE, Lehrbuch des Civ. Pr.§. 242. Note 10. BETHMANN-HoTr- wko, I. c. p. 340. LINDE in seiner Zeitschrift I. S. 94. ff. GERNsLER Arch. f. civ. Prax. 1. S. 265. WEER, von der Verbindlichk. z. Bew. im Civ. Pr. S. 187. ff. 8 illud extinguere solent, animo quidem fingere, sed re vera praestare non possumus. Vera tamen ratio, quare probatione, jus quaesitum perdurare, opus non est, non tam in eo nititur, quod haec probatio plane adferri nequit, quam in eo, quod jus quaesitum ipsa sua vi ac natura conservatur, vera igitur pro ejus continuatione juris praesumtio existit ¹). Est re vera juris extinctio illa, qua id, quod e jurium natura manat, tol- litur, inter quam et continuationem eadem intercedit ratio, quae inter exceptionem et regulam. Longe alia in naturalibus conditionibus ratio est, quae, quando perdurant, non, ut in jure fit, oculos effugiunt, sed optime sensibus percipiuntur, quasque tam certo et directe, quam originem earum probare potes.— De naturalium conditionum continuatione generalem quandam praesumtionem leges minime statuunt ²), neque ex earum vi ac notione hacc continuatio per se sequitur. Quo concesso efficitur illud, ei, qui hereditatem cuidam delatam esse contendit, probandum esse, illum eo temporis puncto, quo hereditas aperta sit, vixisse. Falsa est igitur sententia, qua, qui ad jus suum confirmandum quendam vivere affirmat, hoc probare necesse, non habet ³). Inde sequitur, si fr. I.§. 15. D. ut leg. s. fid.(36, 3.) legimus: „Procuratori ejus, qui absens esse dicitur, si stipulanti „legati nomine spondeat heres, Ofilius ait, ita cavere „debere, si is, cujus nomine caveat, vivat, videlicet ne „Caveatur illo ante defuncto.“ non heredi mortem, sed procuratori ejus ex cautione legatorum servandorum causa agenti vitam probandam esse; id quod plane cum principiis juris generalibus congruit, quibus, cui ¹) conf. fr. 23. D. de probat.(22, 3.). c. I. et 12. C. de prob.(4, 19). Nov. 90. c 6. ²2) couf. SAviGNv;, Recht des Besitzes, 5. Ausg.§. 35. S. 415. 3) LEvsEhR l. c. —— 9 stipulatum est, conditiones stipulationi adjectas impletas pro- bare oportet. Quum autem plane incertum sit, an absens vivat, nec ne nullo modo jure affirmaveris, hereditatem, ex quo tempore absens erat, apertam, eidem delatam esse: contra omnino incertum est, an ei delata sit, nec ne; quo fit, ut, qui ab- sentis jura exercent nunquam hereditatem absentis nomine vindicent, nisi illum delationis tempore vixisse probaverint. Itaque nec curator absentis ullo modo administrationi suae eandem subjicere potest, cum cura ad ea tantum bona per- tineat, quae certe et indubitate absentis sunt. Quaeritur igitur, quid de hereditate vel legato statuen- dum sit, si vel heres proximus vel legatarius tempore dela- tionis absens sit. Quam quaestionem ut bene solvamus, inter hereditatem et legatum distinguendum est, et quod ad priorem attinet, spectare necessc est, an absens coheredes habeat nec ne, quod autem ad posterius pertinet, inter collegatarium, substitutum et oneratum distinguamus oportet. I. Videndum est autem primum, quomodo res se habeat, si hereditas absenti soli, si viveret, delata esset isque nullos haberet coheredes. Quae res ita demum judicari poterit, si primum significaveris, quid de probatione sentias, quae here- ditatis petitione agenti incumbit. Cum autem alienum ab hoc loco sit, diversas hac de re sententias ea qua decet diligentia perscrutari: sufficit exponere, quae ea conditione, quam tractamus ex hac illave sententia sequantur. Si communem de probanda hereditatis petitione opinio- nem ¹) sequi velis, qua actorem, si ei cum extraneo lis est defuncti se cognatum probasse sufficit; si autem ab eo here- ditas petitur, qui et ipse cum defuncto cognatione conjunc- 1) Grugck B. 7. Abth. 1. p. 510. No. III Lixon, Zeitschrift für Civilr. u. Proz. B. 1. S. 106. ff. 10 tus est, actor se prop iorem esse debet probare!¹): necesse est contendere, eum qui, si absens ad hereditatem non venit, ad eandem vocatus est, a quolibet extraneo eam cum pleno juris effectu petere posse. Sed et ipse absentis eurator he- redesve praesumti veluti extranei possessores conveniuntur et condemnandi sunt, nisi probent, absentem eo tempore, quo hereditas delata est, vixisse, qua sola scilicet probatione jus ex absentis persona excipiendi eis tribuitur. Si autem cum Bethmann-Hollvegio ²) postulas, ut heres legitimus probet, neque testamentum existere, neque heredem esse propiorem, i. e. se provimum heredem esse, difiicultates multo majores sunt. Quamdiu enim de morte absentis non constat, incertum- que est, an hereditatem, ad quam, si viveret, vocatus esset, adquisiturus sit nec ne, tamdiu illa sequentibus heredibus de- ferri non potest. Usque igitur ad id tempus, quo cer- tum fiat absentem non adquisiturum, hereditas jacet.— Restat, ut hic permagni discriminis mentionem faciamus, quod, quantum ad probationem mortis delationemque ea nixam atti- net, inter illum casum intercedit, quo absens suus heres inve- nitur, itaque ipso jure adquirit hereditatem, et inter illum casum, quo extraneus est heres. Posteriore casu ad hereditatem sequentis ordinis heredibus deferendam sufficit, probatum tantum esse absentem non am- plius vivere, nec minimum refert, quo tempore vita defune- tus sit absens; qua probatione allata, illum non amplius here- ditatem adquisiturum, certum factum est ³). Priore autem casu tunc demum hereditas ad sequentem ordinem defertur, ¹) Id autem naturaliter evenit, quum in eadem tunc, qua actor, reus constitatus est conditione— et in pari causa conditio possidentis melior cst. 2) Versuche p. 362. ff. 3) conf. iufra de heréeditatis adquistioue. 11 cum absentem, illa jam temporis parte, qua hereditas aperta est, non amplius in vita fuisse, probationibus illustratum fuerit. Qua probatione deficiente, in perpetuum jacet hereditas; haec- que conditio sanctione tantum legali, praesumtione quadam aut fictione constituta, finiri potest, quam tamen sanctionem in corpore juris Romani non reperimus ¹). II. Coheredes perquam diversa conditione utuntur, quam heredes posteriorum ordinum. Omnes enim coheredes ad universam vocati sunt hereditatem. Haec regula e natura repraesentationis proficiscitur. Omne jus coheredis eo tantum in ratam hereditatis partem terminatur, quod coheredes ejus- dem vis atque potestatis jure praediti concurrunt cum eo, eaque ex re mutuam circumscriptionem effectus juris hereditarii, sua quippe natura atque indole indivisi et universi, inducunt. Ita- que, qui petit hereditatem, id tantum probet, necessc est, se ad eandem hereditatem vocatum esse, non autem unum solum- que, qui nullos habeat coheredes. Qui, coheredem aliquem exstare contendit, hunc hoc probare oportet. Quae tamen probatio secundum quod supra diximus, afferri nequit, si, coheredem delationis tempore inter vivos fuisse, incertum est. Quibus ex principiis colligas, juri coheredis absentis ipso jure non arcto atque finito effectum esse in universam hereditatem, nisi forte probari potest, absentem illo momento, ex quo coepit hereditatis delatio, adhuc vixisse eamque ipsi absenti esse delatam. Neque tamen dissimulandum est illud quod stricta principio- rum consequentia, quam veram esse certe dubitari nequit, valde singulari et difficili eventu atque effectu est, tunc, cum coheres absentis cum illis contendit, qui heredes sunt absentis ²) simul- ¹1) conf. infra sub II. in ſine. ²) Certe etiam secundum jus Romanum in absentis bona successio esse potest, cum absentem non amplius vivere, pro explorato habemus, etiamsi articulas moriendi incertus maucat. 12 que, eo deficiente, ad successionem absenti delatam jure re- praesentationis aut substitutionis via sunt vocati, IIli autem objicere possunt:„aut vixit absens tempore delationis here- ditatis aut non vixit; priore conditione portionem ipsi delatam in nos transmisit ¹): posteriore autem conditione jure reprae- sentationis aut ex substitutione in locum ejus successimus; utraque conditione jus nostrum majore vi atque potestate est, quam tuum.“ In qua argumentatione re vera tanta inesse videtur firmitas, ut, qui jure repraesentationis absentis vicem sustinent eive substituti sunt, coheredes ejus vincant atque superent. Attamen hinc exoritur nova quaedam et certe in- extricabilis difficultas, quoniam incertum manet, utrum illi hereditatem absenti delatam ex suo ipsorum jure, an tanquam heredes tantum absentis possideant, quae quidem res summi est momenti. Similis autem est ratio ejus casus, qui No. 1. allatus est, si absens nullos habet coheredes, cum, deficiente absente, successores sequentium ordinum simul sunt heredes absentis. Quae omnia tunc tantum incidunt, si de probatione juris hereditarii Bethmann-Hollvegium sequimur: nam qui mitiorem et communem sententiam habent, iis contendendum est, ne- mini, si absens non exstat, ad hereditatem vocato mortem ab- sentis opus esse probare. III. IIlo casu, in quo quaestio est de legato absenti relicto, quod spectat ad collegatarios, qnorum gratia jus aderes- cendi locum habet, et ad substitutos absentis, et ad mutuam rationem utriusque: principia sunt similima, sicuti ratione ccheredum et heredum sequentiam ordinum sunt exposita. Attamen hic onerati conditionem paucis perscrutemur. Per se intelligitur, legatum, quo est gravatus, eum solum petere posse, qui jus suum legati petendi probaverit; qui igitur 1) Hoc loco, absentem ipso jure adquisisse hereditatem, ponimus, i- e. suum heredem ejus, de cujus hereditate agitur, fuisse. um 13 alterius nomine legatum petit, hune delationis momento in vita adhuc fuisse, ut probet necesse est. Quae si probatio. sicut in absenti res se habet, afferi nequit, legatum onerati est. Sed si quidam legatario absenti est substitutus, qui ipse quoque heres ejus est, eadem est ratio, de qua supra diximus: illum, aut morte aut vita praasumta, legatum ab onerato petere possc. Iuris Romani ratione habita, coheredibus, collegatariis aut oneratis, poctionem hereditariam aut legatum secum habentibus, quae absentis essent, si adhuc viveret, omnino non cautiones rei conservandae causa adhibitae imponuntur ea conditione, si absens revertatur aut ejus vita probationibus certa fiat, nisi ex illo jam supra citato fr. I.§. 15. D. 36, 3. cautionem legatorum conservandorum causa in eum casum adhibeas, quo oneratus honorati sbsentiae causa legatum retinet, quod tamen multis de partibus dubitari potest. Apparet autem, absentem vel heredes ejus, si redit aut vita ejus probatur, omnia jura omnesque actiones, quae illi vel illis sesundum hereditates legataque, durante absentia delata, competunt, exercere posse, nisi illis noceat longi tem- poris praescriptio. Qua in re quaeritur, quatenus cohe- redes, collegatarii aut onerati, qui adhuc bona absenti delata proprio nomine possederunt, illorum restitionis tene- antur. Cujus quaestionis responsio simpliciter ex prin- cipiis generalibus sequitur. Si cautio illis imponatur, secun- dum hujus cautionis naturam atque indolem pro omni causa eos teneri dicendum est; sin autem nullam ab iis petas cau- tionem, bonae fidei tantum possessores certe habendi, itaque in id tantum, quod pervenit, condemnandi sunt 1). Quod autem fructus attinet, praecipue notandum est, de hereditatum atque de fideicomissorum universalium fructibus regulam ad- ¹) fr. 25. 26.§. 16. fr. 31.§. 3. de hered. pet.(5, 3.). fr. 45. D. de rei vind.(6, I.) 14 hibendam, eas hereditatem augere ¹); in legatis vero et fidei- commissis singularibus eadem principia locum habent, quac de fructuum adquisitione ratione illius valent, qui rem sin- gularem bona fidei possidet. lam venimus ad alteram, quam nobis proposuimus, quaes- tionem.. b) Altera quaestio. Quaenam sunt principia secundum jus Romanum de adquisitione hereditatum aut legatorum absenti delatorum, si ponimus, haec re vera absenti esse delata, probatione legibus conveniente certum factum esse? Quodsi patet, hereditatem aut legatum re vera absenti esse delatum; quod evenit, cum aut hereditas legatumve, dummodo adest, aut durante quidem absentia, defertur, sed postea probatur, absentem illo tempore adhiuc vixisse ²): in adquisitione, quae ipso jure, et in ea, quae per aditio- nem tantum fit, diligentissimae distinctioni locus est. I. Hereditate ipso jure, et inscio et invito herede, ad- quisita, res nullas habet difficultates. Hereditates legataque ipso jure adquisita in ipso delationis momento in bonis sunt absentis, administrantur a curatore ipsi dato et in heredes ejus transmittuntur. II. In majori discrimine versatur res illa conditione, qua, nisi aditione, hereditatem non adquirimus. De hereditatibus tantum hic sermonem esse intelligitur, quum legata semel delata ³) semper transmittuntur. 1) fr. 40.§. 1. fr. 20.§. 3. D. 5, 3. c. 1.§. 1. c. 2. C. de hered. pet. (3, 31.). ²) Qui usque ad mortis probationem allatam vivere absentem praesumi dicunt, hoc in omnibus reliquis casibus ita esse, contendaut oportet. ³) Legato hac conditione relicto, ut legatarius accipiat legatum, hac ex re conditionalis fit delatio. 8- et. 15 Hereditates accipiendi vel recusandi jus personalissi- mum est, quod ab ipso solo herede, non ab aliis potest exerceri. Quod optime in perpetuo furioso apparet, qui, nisi suns heres itaque et nesciens et nolens adquirit, sibi delatam hereditatem nunquam adsequitur, ita ut, in furore illo defuncto, heredi- tas iis deferatur, qui illo deficiente, vocati erant ¹)y. Regula modo proposita unicam habet exceptionem in filio familias infante et pupillo infante, quorum loco parens vel tutor he- reditatis adeundae habet facultatem ²). Strictissime autem hac regula et in hereditate et in bono- rum possessione utimur, excepto eo, quod in priore non solum animi adeundi intentio, sed etiam voluntatis declaratio, sive sit expressa apertaque, sive tacita, ab herede ipso fiat, necesse est ³); posterior tamen, i. e. bonorum possessia et per pro- curatorem agnoscitur 4). Hunc autem procuratorem mandante herede agere oportet, aut si sine mandato negotia gesserit, ¹) c. 7.§. 3. et 8. C. de curat. fur. v. prad.(5, 70.). 2) c. 3. C. qui admitti ad b b.(6, 9.). C. 18. pr.§. 2. et 3. C. de jure delib.(6, 30.). ²) fr. 90. D. de acquir. v. omm. her.(29, 2.). fr. 54. pr. D. de ae- quir. rer. dam.(41, 1.). ⁴) fr. 7. pr. D. de b. p.(37, I.). fr. 3.§. 7. eod. Quomodo fr. 7. cit. abusi fuerint jeti, hic notandum est. Ex verbis enim„nam et absenti et non petenti dari b. p. potest“ probare sibi visi sunt, ab- senti et inscio et invito hereditatem adquiri posse, quum tamen, id quod etiam ex omni verhorum loci citatl locique ipsius nexu atque conjunctione apparet nihil aliud inde probetur, nisi quod te ipsum b. p- agnoscere, minime sis coactus. Obiter mihi hic notandam visum est, a noun uullis etiam contendi, curatorem personam absentis repraesentare itaque illi hereditatis adeundae facultatem esse atque potestatem. Hanc doctrinam falsam demoustrare, vix opere pretium est. Qualis repraesentatio contraria est naturae atque indoli curae bonorum. Curator absentis ea tautum agere potest, quae res admi- nistranda postulat et quae mandatum speciale non requirunt. Guzck l. c. p. in nota. PFEIEFER Prakt. Ausführ. B. 2. p. 247. ff. LEvsen spec. 97. medit. 5. 16 heredem et quidem intra tempus agnitionis ratihabere ne- cesse est ¹). Inde dilucidum est, absentis curatorem hereditatem nun- quam pro absente adire, bonorum vero possessionem agnoscere posse, fungentem scilicet tantum negotiorum gestoris vice; hanc autem agnitionem nullam habere vim nullumque effectum, nisi intra tempus agnitionis sequatur ratihabitio. Quamdiu absenti potestas est hereditatem sibi delatam agnoscendi, tam din eadem, jure quidem civili ²), porro deferri nequit. Absentem autem eam non adquisiturum esse, morte absentis demum probata, certum est. Usque ad hoc temporis punctum omnia in suspenso haerent. Aliis deficientibus legitimis regulis, hic principia tantum de hereditate jacente adhiberi possunt. Quae autem de bono- rum possessione, quae furioso datur, statuta sunt, locum non habere, luce clarius est. Duae tamen hic oriuntur quaestiones, quarum disceptatio summi momenti est, quae tamen paucis tantum attingi possunt. A. Quorum interest, ut heres sese aut adire aut recu- sare velle hereditatem, declaret, his constat facultatem datam esse eum urgendi; et si intra petendum spatium deliberandi non declaravit, prout eorum interest, aut ut adeuntem aut ut recusantem tractandi ³5). Num vero iis heredis absen- 1) fr. 65. pr. D. ad SCtum Treb.(36, 1.). fr. 3.§. 7. D. de b. p. (37, 1.). fr. 5. pr. D. quis ordo in poss. serv.(38, 15.). fr. 24. pr. D. rat. rem. hab.(46, 8.). 2)§. 6 J. de leg. agn. susc. et arg. h. art. cf. Gaj. III.§. 11. et 13. et UIPIAN XXVI.§. I. et 3. Nobis hic locus non datus est in- quirendi, quatenus principia et regulae bonorum possessionis, quibus, praeterlapso agnitionis tempore, hereditas sequeutibus gradibus ordi- nibusve defertur, eademque etiam intra alienas vices agnosci potest, etiam recentissimo jure Romano vim potestatemque obtinennt, quan- tique sint effectus in hac nostra disciplina. ³) fr. 69. D. de acquir. v. omm. her.(29, 2.) c. 22. C. de jure del. (6, 30.). 10 qu 17 tia impedimento esse potest, quo minus jura sua exerceant? Certe minime: quamquam enim absens, quod attinet ad bona sibi adquisita, defenditur, tamen haec cura atque defensio non ita extendi potest, ut hac re aliorum jura laedantur aut suspendantur tantum. Itaque quaeritur, quomodo provocari possit absens ab iis qui, eo deficiente, ad hereditatem vocati sunt ¹). IIaec quae- stio, quod nihil lege cautum est, vix dirimi potest. Cura- torem absentis provocari, quum neque ipse adire, neque ab- sentem certiorem facere possit, nihil juvat. Num igitur forte vocatio edictalis idonea est? Quae si nullum habuerit effectum, hereditas, absenti deficiente vocatis adjudicanda sit, salvo scilicet, absente reverso, restitutionis in integrum heneſicio. B. Cujus momenti sunt transmissiones— uti vocant — in hac nostra disciplina? 1) Transmissio Theodosiana nihil aliud est, nisi legi- tima substitutio ²), itaque non ad hunc locum spectat, sed ad quaestionem supra tractatam. 2) Transmissio ex capite infantiae hoc, quod iafans infantia mortuus sit, nititur ³). Quare pater, nisi hoc factum esse, probaverit, hujus transmissionis ope hereditatem sihbi adquirere nequit. Quam sententiam qui sequitur, hic fortasse concedat, eum nomine infantis adire posse ⁴). 3) Beneficio, quod transmissionem Justinianeam vocant, usuro probandum est, heredem intra spatium deliberandi aut intra annum, ex quo de delatione certior factus est, mortuum ¹) De iis, quorum interest, hereditatem aditam esse, tractare, hic non est locus. ²) c. un. C. de his qui aute ap. tab.(6, 52.). ³) c. 18. C. de jure delib.(6, 30.). ¹) c. 3. C. qui admitti ad b. p.(6, 9); c. 18. pr. 2. ect 3. C. de 5 P jure delib.(6. 30). 2 18 esse 1). Quam probationem si adferre nequis, hujus transmis- sionis locus non est. 4) Heredes heredis propter omissam ab eo hereditatis aditionem, ut in integrum restituantur, poscere et ipsi adire possunt, si defuncto impedimentum legitimum aut rei publicae causa absentia obstabat, quo minus hereditatem adiret ²). Quare, qui restitutionem petit, ut probet, necesse habet, illum, impedimento adhuc durante, defunctum esse. Quae certe probatio etiam in absente cogitari potest ³). Attamen inde difficilima quaestio nascitur, ex qua temporis parte restitutio- nis spatium currere incipiat.. Hlaec rei conditio est secundum jus Romanum; jus cano- nicum ⁴) nec non leges sacri Romani imperii nihil continent, quod mutet hanc juris Rom. doctrinam. Restat igitur, ut examinemus, quomodo ea, quae ex jure Romano profecta intelleximus, II. Germanicorum judiciorum observatione suppleta aut permutata sint. Judiciorum observatio duplici quadam ratione juris fons haberi potest. 1) quoad ad veram consuetudinem probandam inservit; 2) quoad lacunas, juris scripti explet5), aut ambiguitates, ex legibus profectas, certa interpretatioue resecat 6). 1) c. 19. C. de jure deliberandi(6, 30.). 4) fr. 3.§. 30. 32.; fr. 4. D. de SCto Sil.(29, 5.); fr. 4. 5. D. de b. p. s. t.(37, 4.); fr. 12. D. de Carb. ed.(37, 10.); fr. 68. D. de acqu. v. omm. her.(29, 2.); c. 1. C. de rest. mil.(2, 51.). ³) Transmissioni ex capite restitutionis in absente locum esse, agnoscit GEuUECK1US l. c. p. 392. in nota. ⁴) c. 9. X. de spons. ad matrimonium tantum spectat. 5) fr. 32. D de leg.(1, 3.). ⁶) fr. 37, 38. eod. 8- 19 Quum vero judiciorum observatio, errore tantum intro- ducta et falsa quadam interpretatione nixa, vero legum seusui veraeque potestati repugnet nullo modo vim legis eam obtinere constat ¹). Quas si sequimur rationes, duae tantum res ut auctoritate rerum semper per totam Germaniam similiter judicatarum in- troductae et testimonio omnium fere JCtorum comprobatae demonstrari quennt: mortis quidem praesumtio et cura absentis Germanica. Quorum prior— mortis scilicet praesumtio— generaliter et indubitate recepta est ²); altera vero hactenus juris consue- tudinarii communis vim obtinet, quatenus regulae et principia ejus ubique locorum, quibus illa proximorum cognatorum cura seu lege seu usu introducta est, in subsidium applicanda sunt ³); quamquam negari non potest, id tantum, quod de cura ab- sentis jus romanum statuit, juris communis formalis esse ⁴). Ilaec vero cura absentis juri Germanico propria[quae re vera nihil aliud est, nisi cura realis, i. e. alieni patrimonii administratio, quae proximis absentis heredibus jure proprio competit, et praevia de restituendo cautione praestita— iis committitur ⁵5)]),— non tanti ad quaestionem, quam tractamus, —— ¹) fr. 39. eod. ²) SAVIGNV System des heut. R. Rs. B. 2.§. 63. GLUECK Commentar B. 7. Abthl. 1. S. 494. LEYSsER spec. 96. med. 4. et 5. PuFFEN- DoRF, Observ. jur. univ. t. IV. obs. 84.§. 3. CaRPzov. Jurispr. for. p. III. c. 15. d. 57. ScHoRCH, medit. de cura bon. abs. Lips. et Franefurti 1761.§. VI. 3) PFEIFFER I. c. p. 236— 240. et 253. 255. ScHoRcH l. c.§. 3. ¹) EicHHoORN d. Priv. R.§. 327. MIrTERMAIER d. Priv. R.§. 379. ³) Falsa jam dudum illa„successionis anticipatae“ recognita est signi- ficatio. KocH succ. ab intest. auct. II. HoFackER priuc. jur. civ. § 707. Sed alia quoque„successionis conditionalis“ denominatio iis tautum, qui absenti ex tanc succedi affirmant, convenit. ScHoRchH l. c.§. 5. PoöFFENDDRP I. c.§. 3. et 5. Qui vero successionem ex uunc tieri conteudunt, haud couvenieuter de„successione cou- 2* 20 momenti est, ut plura de ea exponamus. Quo magis de mor- tis praesumtione ejusque indole ac potestate in iis, quae sequun- tur, tractare convenit. 1) De hereditatis delatione. Quae supra de delatione hereditatum, ad quas absens, si viveret, vocatus esset, monuimus, eo vidimus fulta, quod jure Romano neque vita, neque mors absentis praesumitur, sed potius agnoscitur, et vitam et mortem absentis pari modo dubitari posse, quibus congruum esse intelleximus in mortem absentis se fundantem— mortem, in vitam se fundantem— vitam probare debere; hoc quidem pacto, ut qui hanc probationem adferre non possit, a judice non tuendus sit. Neæ nos latuit, hanc doctrinam, si quidem Bethmann-IIollvegii opinionem de probatione delatae hereditatis adoptamus, non sufficere ad om- nes quaestiones, quae de hereditate seu legato absenti delato oriri possunt, discernendas. Investi emus igitur, an et quousque in Germania illa conditio, qua et vita et mors absentis peraequc incertae sunt, consuetudine sublata sit? Ante omnia patet, illam incertitudinem ex tempore, ex quo absens mortuus praesumitur, tum demum desiisse, cum sine probatione verum habetur, absentem mortuum esse, ex quo, quantum ad quaestionem nostram spectat, sequitur, here- ditates, post mortem absentis praesumtam apertas, ad eos . solos pertinere, qui, si absens non existeret, cepissent 1); salvis videlicet juribus et actionibus, quae vel absenti vel he- ditionata“ loquuntur, quod hac cognoscas argumento, quia conditio existens ad initium retrotrahitur actus, et ante illum, quo mors ab- sentis praesumitur, diem, hereditas cogitari neqpuit. Quare Pfeifferus (1. c. p. 255.) immerito certe illam successionis conditionalis signifi- cationem, etiam iis, qui ex nunc suecedi ajunt, vindicare tentat, con- ditioni„si absens non redierit“ aliam„si curator illo tempore, quo absens mortuus haberi potest, adhuc proximus ei heres foret“ addens- 1) GEueck B. 33. Abth. 1. p. 291. 21 redibus ejus eo casu, quo ille rediret aut probaretur, eum, hereditate delata, adhuc in vita fuisse, in id saltem compe- tunt, quo possessores hereditatum, quas bona fide et legis auec- toritate tenent, locupletiores facti sunt: veritate enim probata, praesumtio simul cum effectu ejus corrnit atque corrum- pitur ¹). Ut vero cognoscamus, quid mortis praesumtione ratione illius, quo nondum ei locus est, temporis spatii, effectum sit: sensum ac naturam hujus praesumtionis accuratius perspicia- mus necesse est. Hac certe nititur ratione, qua neutiquam credi posse intelligitur, absentem, de cujus vita diligenti per- quisitione adhibita, omnis notitia cessat, rarissimam septua- ginta annorum aetatem egressum esse— hoc, quod secundum communem consuetudinem sufficit, ut judici fiat potestas nunc, sine ulla mortis probatione, praesumendi absentem non amplius vivere et ex hac praesumtione omnia pertractandi dijudicandique, salva ubique probatione contraria. Quo effi- citur, in praesumtione mortis minime hanc inesse vim atque sensum, absentem ipsa ultima septuagesimi aetatis anni die defunctum praesumi aut potius fingi. Quam ab causam ne quis contendat, illi, de quo agitur, mortis praesumtioni hanc „absentem usque ad septuagesimum aetatis annum vixisse“ re ipsa adnexam esse praesumtionem. Quae si ita se habent, luce clarius est usque ad septua- gesimum, ex quo absens natus est, praeterlapsum annum, illam plenae et mortis et vitae incertitudinis conditionem, quam jure Romano supra agnoscendam docuimus, praesumtione de morte absentis consuetudine Germanica introducta immu- tatam relinqui ²). 1) GEüEcCk I. c. p. 303. Kocn l. c. p. 225. ²) Hinc et illa, qua ex nunc in abseutis bona succeditur, doctrina sola vera cognoscitur, quum enim vita absentis usque ad eam diem, ex quo mortuus esse praesumitur, incerta sit, hereditas ante hanc ipsam diem delata jure intelligi nequit. c. 4. C. de postl. rev.(s, 5.). 22 Si itaque doceri nequit, praeter praedictam, de cujus indole huc usque disputavimus, mortis praesumtionem aliam quandam consuetudine juris communis vim obtinuisse, omnes quaestiones, quae circa hereditates absenti usque ad septua- gesimum, ex quo natus est, annum delatas oriri possunt, secun- dum ea, quae commemoravimus, juris scripti principia diju- dicemus necesse est. Sed re vera huic sententiae, quam proposuimus, nec omnino usus fori adsentitur, nec JCtorum doctrina, qui hac de re in duas diversas partes eunt, quarum opiniones sequentibus duobus praejudicialibus sententiis praecise et dilucide conti- nentur; quorum priorem pronunciavit facultas juridica Lip- siensis, mense Novembris anno MDCXI. his formalibus ¹): „dieweil aufs Vermutung der Rechte, der Mensch „bis in die hundert Jahr zu leben geachtet „wird, und also auch der Auſsländische(i. e. absens) „durch die rechtliche Vermutung noch am Leben „sein kann; So wird ihm sein gebührendes Muttertheil „billich ausgesatzt, und dessen vollbürtigen Brüdern auff „Caution so lange gefolget, bis ihr seinen Tod wie Recht „darthut und erweiset. V. R. W.“ Alterum praejudicium Scabini Jenenses mense Martio anno MDCCXLVII. protulerunt ²) quorum sententia Erfordien- sis facultas juridica, ad quam Leuteratione interposita, acta transmissa sunt, plene confirmavit. IIlius scabinorum senten- tiae verba quae hunc spectant, haec sunt: „Sonst aber unter den Gütern eines Abwesenden, so oft „von deren Verwaltung die Rede ist, ein Unterschied „gemacht werden muſs, ob der Abwesende solche bei fr. 1. D. de hered. vel act. vend.(18, 4.). Minime igitur ad fun- dandam praedictam doctrinam, aliqua vitae praesumtione opus est. ¹) CaRPzoOv jurispr. for. p. III. c. 15. d. 52. ²) ScHoncH I. c.§. XV. 23 „seiner Entfernung zurückgelassen, oder nachher zur „Zeit, da von seinem Leben oder Tod keine Nachricht „vorhanden, durch Erbschaftsgang erlangt hat, sintemalen „in diesem Falle seinen Miterben, nicht aber anderen „Blutsfreunden, so den Erblasser nichts angehen, ob „àuch diese dem Abwesenden näher verwandt „sein sollten, denn jene, die Verwaltung anvertraut „wird, bis diese, dafs der Abwesende zur „Zeit des Anfalls annoch gelebt, behörig „beweisen.“ I. Priorem illam sententiam, quam plurimi amplectuntur ¹), hac sola ratione niti clarum est, qua absens tamdiu vivus praesumitur, donec mors ejus aut probata aut praesumta est 2). Supra autem demonstravimus, talem praesumtionem neque ex jure Romano, neque e generalibus de probatione doc- trinae principiis derivari posse, neque mortis praesumtione consuetudine introducta contineri; quo evenit, ut illa prae- sumtio tantum ex alia quadam substantiali consuetudine defendi possit, cujus probationem vix ullus suscipere velit; praesertim, cum illa consuetudine generalibus scripti juris rationibus dero- getur. Neque tamen praesumtionis, de qua quaeritur, secta- ¹) GruEck I. c. p. 291. ScHoRch l. c.§. XI. et ibidem citati. ²) GEoECk l. c. p. 291. N. 96. VoFriðs Comm. I. 38. t. 17.§. 46. KocH l. c. p. 236. LEvSER qui specimine 95. med. 24. propositio- nem„eum, qui in absentis vitam se fundat, eam probare necesse non habere“ hoc modo coufirmare tentat:„Namque 1)„qui vitam absentis allegat, non tam affirmat quid, quam negat „potius illum mortuum esse. At negauntis per rerum naturam proba- „tio esse non potest.“ 2)„Sed fac etiam, affirmare illum: sciunt tamen omnes, prae- „sumtionem juris a probando liberare. Quae vero potest fortior „esse praesumtio, quam pro vita hominis, de cujus morte uon „Constat.“ Sed luce clarius est, defensionem, eum qui abseutem vivere dicit, non tam affirmare, quam negare potius illum mortuum esse, tunc tantum veram esse, si vita absentis praesumitur. 24 tores ad hujusmodi consuetudinem provocant, imo vero, eam ipsis juris scripti rationibus et regulis ipsaque rerum natura niti, affirmant ¹). Haec vero, quae protulimus, omnia, non obstare viden- tur, quo minus judex praejudiciis, quibus ductus de hereditate absenti delata aliquando judicavit, aliis similibus in causis con- stet, dummodo ne jus scriptum definitivam litis pendentis de- cisionem praebeat ideoque jura stricta legis interpretatione quaesita nullomodo violari queant; quod vero, et si de jure hereditario probando cum IHollvegio sentimus non ab omni parte locum habere, jam admonuimus, docentes, generalia de probatione doctrinae principia stricte applicando certis con- ditionibus tam absentis coheredibus, quam iis, qui legata vel fideicommissa ei debent, utique jura quaesita nasci. II. Contraria doctrina, quae scabinorum Jenensium con- tinetur sententia, perpaucis gaudet fautoribus, nec eam om- nino omnes opinionis, qua ex tunc absentis est successio, sce- tatores sequuntur, quum fere hi omnes, ut successiones, et quidem plerumque ex lege tantum delatas, ordinent, absen- tem, ex quo tempore cura Germanica coepit ²), mortuum prae- sumant; quamquam iis optime convenire videtur, eos doc- trinae illi adhaerere in hereditatibus saltem post praedic- tum curae Germanicae constitutae momentum absenti obve- nientibus. Sed quoque refutata ea, qua absenti ex tunc succedi pu- ¹) LEvsER l. c. WESTPHAL. d. Pr. R. Thl. 2. Abh. 51.§. 2. No. 3. Voprlos l. c. et sententia facultatis jurid. Lipsiensis supra trauscripta, verbis„auſs Vermutung der Rechte.“ ²) Opinio, qua absenti ex tempore, qua absens esse coepit, succeditur, pro qua sententia certe Analogia legis Corneliae, quam non nulli (e. g. Hellfeld, jurispr. for.§. 1397.) gravissimo scilicet ducti errore, in adjutorium de successione ex tunc doctrinae allegant, nec minus nonnulla alia, quae pro successione ex tunc allegari solent, argu- menta pugnant, paene nullos numerat fautores. couf. KocH I. c. 25 tatur, sententia et proficiscentes a propositione, qua et vita et mors ejus aequabiliter dubiae habentur, supradictam sca- binorum Jenensiam doctrinam rationibus, ex generalibus scripti juris principiis collectis, et si Hollvegii sequimur opinionem, in id saltem congruere intelligimus, quoad etiam secun- dum eas 1) neque absenti neque heredibus ejus ulla jura in here- ditatibus, durante absentia delatis, competunt, nisi vita ejus probata sit, et 2) e contrario certis conditionibus coheredes et collegatarii absentis seu qui ei legata vel fideicommissa debent, in pos- sessione eorum, quae ad absentem, si viveret, pertinerent, a judice tuendi sint, excepta scilicet de restituendo cautione, quam, de qua loquimur, sententia coheredibus, collegatariis et oneratis imponit, cujus cautelae stricto jure locus non est. Inde sequitur, illa doctrina partim jura quaesita nunquam violari(quae scilicet absenti tunc demum, si revertitur, here- dibus autem ejus, si eum delationis tempore vixisse demon- strant, competentia cautione praevia de restituendo praestita satis secura reduntur) partim ipsis illis, quae, ut supra commemoravimus, stricta juris interpretatione nascuntur, co- heredum oneratorumque juribus adjuvari. Nulla igitur ratio inveniri potest, quare judex, qui ex doctrina hucusque explicata quando judicavit, ab ea decedat. Communi et mitiori vero de probatione petitionis hereditatis opinione comprobata, scabinorum Jenensium sententia ab omni parte et juris scripti principiis justificatur. 2) De hereditatis acquisitione, quae supra ex jure Romano docuimus, iis nullo modo jure Germanico communi derogatum est; nisi fortasse hoc notare velis: mortis praesumtione certum fieri, absentem hereditatem nunquam acquisiturum esse. Praeterea per se clarum est, ubique locorum, qnibus jure particulari regula illa„der Todte 26 erbt den Lebendigen“ in usu est, omnes, quaé ab intestato deferuntur successiones, ei ipso jure adquiri, si modo certum est, eum delationis tempore vixisse; quae regula minime juris communis esse affirmari potest, jure Romano solo, quan- tum ad nostram spectat quaestionem, indubitate juris commu- nis vim in Germania obtinente ¹). Videamus nunc, quae III. in Francia, tam ante codicem civilem, quam hacipsa lege promulgata de quaestione nostra placuerint. Jus quod ad absentes spec- tat, in Francia, codice civili nondum promulgato, similis, ac in Germania, conditionis erat. Deficientibus legibus, et hic communi per omnes regni provincias consuetudine receptum erat, absentem mortuum praesumi si a nativitate ejus centum anni fuerint elapsi ²), heredesque ejus praesumti in possessio- nem bonorum, ab illo discedente, relictorum immitti. Quod vero speciatim ad nostram quaestionem attinet, usque in sae- culum decimum octavum, illa, quam nunc adhuc in Germania plerique profitentur, et in judiciis et in scholis obtinebat sententia, qua absens usque ad centesimum annum vivus prae- sumebatur; quo factum est, ut omnes durante absentia usque ad centesimum ejus vitae annum hereditates delatae ei ad- quirerentur, nisi illi, ad quos, absente deficiente, pertinerent, eum antea mortuum probaverint. Quae tamen doctrina XVIII. saeculo, clarissimis illis JCtis, Pothiers et Dumou- lin, auctoribus neque non Parlamento Parisiensi(1719) et Tolosensi(1723) Bordigalensique(1771) praecedente, ab omni- 1) GLoEEK I. c. p. 291. Nota 96. 2) ICti hanc praesumtiouem ex fr. 56. D. 7, 1. §. 1. C. 1, 2. deducebant. fr. 8. D. 33, 2. c. 23. 27 bus Franciae JCtis tribunalibusque uno ore repropata est¹); et Uia recepta doctrina, qua absens usque ad centisimum ex quo natus est annum, neque vivus, neque mortuus praesumitur; cui con- venienter ab eo, qui absentis nomine aliquam durante absentia delatam hereditatem petebat, probatio postulabatur, absentem delationis tempore vixisse; qua probatione non praestita, he- reditas, absentis nulla ratione habita, iis, qui eo non vivente illam cepissent, addicebatur, cum eo, quod existebant, jus suum probassent, et quidem neque inventarii confectio neque cautionis praestatio requirebatur ²). Duplicibus certe haec doctrina in regionibus juris consue- tudinarii(pays du droit contumier) nitebatur rationibus, his: 1) quod hic tantum legitima cognatorum successio vera hereditas erat, quae, ut heredes defuncti personam reprae- sentarent, efficiebat, testamento institutis fideicommissariis juris Romani heredibus aequiparandis. 2) Quod cognatorum jus hereditarium fundamentum suum in aliquo condominio universae familiae in bonis defuncti in- solidum competente, habebat, cui convenienter omnibus cog- natis eo modo in solidum hereditas deferebatur, ut jus remo- tiorum heredum solo propiorum jure coerceretur et infirma- retur ³). Codex civilis, cujus de jure successionum dispositiones praedictis consuetudinum rationibus nituntur, doctrinam de ¹1) MeRLIN Rep. t. l. verbo: absent§. 4. tom. V. verbo:„vie.“ ²) Hinc apparet, hanc doctrinam eo minime uiti, quasi praesumtum esset, absentem eo, quo discesserit, momento obiisse. Hujusmodi praesumtio vel fictio minime generaliter in Frautia recepta erat, sed potius usque ad centesimum absente nato aannum conditio plenae incertitudinis agunoscebatur; licet ab intestato in absentis bona suc- cessio, et haec quidem sola, ex tempore, quo postremum de eo nuntiatum est, regularetur. Conf. MEarix. Questione de droit. t. 1. verbo: absent— praesertim loco, qui verbis incipit:„Mais une fois sa centiéme année revolue...“ 3) ZAcHARIAE. Lehrbuch des franz. Civ. Rechts.§. 589. 28 hereditate absenti delata eam, quam invenit, suam fecit ¹), praemisso hoc generali„quemque qui studeat jus quaesitum ab eo, de cujus vita non constet, sibi vindicare, teneri ut probet, eumdem eo, quo jus delatum fuit, tempore exstitisse, quam si non adferat probationem, ejus petitionem haud qua- quam admitti ²)“— principio, statuens: Si aliqua successio ei deferatur, cujus vita minime nota sit ³) ad illos omnino ean- dem pertinere, quibuscum succedere debuisset, vel qui, eo deficiente, ad eandem fuissent vocati ⁴); illis neque ad cautio- ²) c. c. art. 130. 135. squ. et de his articulis LochE, esprit du code Napoléon— P'exposé des motifs et les observations du tribunat. Praecise, quae diximus, oratione tribuni Huguet in corpore legisla- torio(24. Vent. XI.), his verbis expressa sunt: „Une aucienne jurisprudence voulait, que l'absent, tant qu'il „n'aurait point acquis ses 100 années, fůt présumé vivant, et qu'en „son nom on put recueillir les successions, legs, donations et droits „eventuels, qui lui advenaient pendant son absence, comme siil eut „été preseut. Mais depuis 1634, d'apres une arrêèt solennel, cette „jurisprudence a changé. On decide aujourd'hui que l'absent ne „peut étre reputé ni vivant ni mort; que c'est à celui qui a intérèt „à le placer daus l'un ou l'autre cas, à le prouver; que ne parais- „Sant point lors de l'ouverture d'une succession, il devait étre consi- „déré comme n'existant pas, et que delors il devait étre privé des „droits qui lui échoyaieut pendant son absence; que ces droits de- „voient être devolus à ses pareus, soit egaux en dégré, soit à des „dégrés subsequens, sauf, s'il reparaissait, à exercer ses actions en „petition d'héredité contre ceux qui s'etaient mis à sa place. Cette „jurisprudence s'est etablie et confirmée par nombre de jugemeus, „de manière, qu'aujourdhui elle ne fait plus l'ombre d'un doute, „C'est cette jurisprudence que cousacre le projet de loi.“ 2) art. 135. c. c. ³) Siguificatio„absent“ qua legis prima conceptio usa est, consilio in „Lindividu dont'existeuce u'est pas reconnu“ conversa est, haee tantum de absenti declarato hanc ne quis fortasse credere praesumat, (absent declaré), neque etiam de praesumto(absent présumé) statuta esse, quam scilicet opinionem in summo de republica senatu Malle- ville defendit, et deinde commentario suo in legem ipsam inter- pretatione iutulit, quae tamen iuterpretatio tam in scholis, quam in juadiciis plane reprobata est. conf. LochE esprit ad art. 135. et 136. *) Quare simplici legis sententia certe jns repraeseutandi haud exclu- 29 nem de restituendo praestandam neque ad conficiendum in- ventarium obligatis!¹)— omnia sine praejudicio actionum hereditatis petitionis aliorumque jurium, quae ad absentem, ad ejus procuratores vel causam ab ipso habentes pertinere queunt, quaeque non extinguuntur nisi cursu confecto tem- poris ad praescriptionem definiti. His scilicet actionibus he- reditatum praedicti possessores, cum bona fide sint, in id, quod pervenit, tantum tenentur, ut regulis juris generalibus congruum est. Articulo vero 138. statuente, ad hereditatem secundum articulum 136. vocatos, quamdiu absens non ad- paruerit, vel ejus nomine non aliquis egerit, fructus bona fide perceptos adipisci, tandem, si de hereditate agitur, illi„fructus hereditatem augere“ regulae derogatum est. De hereditatis acquisitione, satis est commemorare, tum consuetudinibus, quam codice civili hanc regulam valere: „le mort saisit le vif,“ qua omnes hereditates ipso jure, simulatque delatae sunt, adquiruntur. sum est, ut Locré et Proudhon, nimia quadam substilitate ducti, pu- tant, qnorum tamen ab omuibus fere doctrina refutata est. MERLIN Repert. t. 16. verbo: abseut. DoöRANTON Cours etc. I. 546. DeLvIN- couRr, inst. I. 106. SIREX XII. 2, 45. ¹1) Art. 113. c. c. ad hereditates solas absenti ante discessum delatas spectat. conf. DaLEkoz Recueil alphab. tomus 1. verbo: absent, quo loco etiam seutentia quaedam trauscripta est, quae contrariam sec- tatur doctrinam. Corrigenda. 17. pro nsus l. usus 24.— vineret l. viveret 9.— refererel. referre 20. del. comma post necesse 11. pro difiicultates l. difficultates 15.— sbsentiac l. absentiae 17.— sesundum l. secundum 12.— contumier l. coutumier 114.— tum I. tam 9 LTsesy. — 1 8 4 A “ —— . 519 91 8 eae b b —